1. Proca, rex Albanorum, Amulium et Numitorem filios
habuit, quibus regnum annuis vicibus habendum reliquit [ut alternia
imperarent]. Sed Amulius fratri imperium non dedit et ut eum subole privaret, filiam
eius, Rheam Silviam, Vestae sacerdotem praefecit, ut virginitate perpetua
teneretur, quae a Marte compressa Remum et Romulum edidit. Amulius ipsam in vincula compegit, parvulos in Tiberim
abiecit, quos aqua in sicco reliquit. Ad vagitum lupa accurrit eosque uberibus suis
aluit. Mox Faustulus pastor collectos Accae Laurentiae coniugi educandos dedit.
Qui postea Amulio interfecto Numitori avo regnum restituerunt; ipsi pastoribus
adunatis civitatem condiderunt, quam Romulus augurio victor, quod ipse XII,
Remus VI vultures viderat, Romam vocavit; et ut eam prius legibus muniret quam
moenibus, edixit, ne quis vallum transiliret; quod Remus irridena transilivit
et a Celere centurione rastro fertur occisus.
2. Romulus asylum convenis patefecit et magno exercitu
facto, cum videret coniugia deesse, per legatos a finitimis civitatibus petiit.
Quibus negatis ludos Consualia simulavit, ad quos cum utriusque sexus multitudo
venisset, dato suis signo virgines raptae sunt. Ex quibus cum una pulcherrima
cum magna omnium admiratione duceretur, Talassio eam duci responsum est. Quae
nuptiae quia feliciter cesserant, institutum est, ut in omnibus nuptiis
Talassii nomen iteretur. Cum feminas finitimorum Romani vi rapuissent, primi
Caeninenses contra eos bellum sumpserunt. Adversus quos Romulus processit et
exercitum eorum ac ducem Acronem singulari proelio devicit. Spolia opima Iovi Feretrio in Capitolio consecravit. Sabini ob raptas bellum
adversus Romanos sumpserunt. Et cum Romae appropinquarent, Tarpeiam virginem
nacti, quae aquae causa sacrorum hauriendae descenderat, ei T. Tatius optionem
muneris dedit, si exercitum suum in arcem perduxisset. Illa petiit, quod illi
in sinistris manibus gerebant, videlicet anulos et armillas; quibus dolose
repromissis Sabinos in arcem perduxit, ubi Tatius scutis eam obrui praecepit;
nam et ea in laevis habuerant. Romulus adversus Tatium qui montem Tarpeium
tenebat, processit et in eo loco, ubi nunc forum Romanum est, pugnam conseruit:
ibi Hostus Hostilius fortissime dimicans cecidit, cuius interitu consternati
Romani fugere coeperunt. Tunc Romulus Iovi Statori aedem vovit, et exercitus
seu forte seu divinitus restitit. Tunc raptae in medium processerunt et hinc
patres inde coniuges deprecatae pacem conciliarunt. Romulus foedus percussit et
Sabinos in urbem recepit, populum a Curibus, oppido Sabinorum, Quirites
vocavit. Centum senatores a pietate patres appellavit. Tres equitum centurias
instituit, quas suo nomine Ramnes, a Tito Tatio Tatienses, a luci communione
Luceres appellavit. Plebem in triginta curias distribuit easque raptarum
nominibus appellavit. Cum ad Caprae paludem exercitum lustraret, nusquam
comparuit; unde inter patres et populum seditione orta Iulius Proculus, vir
nobilis, in contionem processit et iureiurando firmavit Romulum a se in colle
Quirinali visum augustiore forma, cum ad deos abiret; eundemque praecipere, ut
seditionibus abstinerent, virtutem colerent; futurum, ut omnium gentium domini
exsisterent. Huius auctoritati creditum est. Aedes in colle Quirinali Romulo
constituta, ipse pro deo cultus et Quirinus est appellatus.
|