71. Viriathus genere Lusitanus, ob paupertatem primo
mercennarius, deinde alacritate venator, audacia latro, ad postremum dux,
bellum adversum Romanos sumpsit eorumque imperatorem Claudium Unimanum, dein C.
Nigidium oppressit. Pacem a Popilio maluit integer petere quam victus† et cum
alia dedisset et arma retinerentur, bellum renovavit. Caepio cum vincere aliter
non posset, duos satellites pecunia corrupit, qui Viriathum vino depositum
peremerunt. Quae victoria, quia empta
erat, a senatu non probata.
72. Marcus Aemilius Scaurus nobilis, pauper: nam pater
eius quamvis patricius ob paupertatem carbonarium negotium exercuit. Ipse primo
dubitavit, honores peteret an argentariam faceret; sed eloquentiae consultus ex
ea gloriam peperit. Primo in Hispania corniculum meruit sub Oreste in Sardinia
stipendia fecit. Aedilis iuri reddendo magis quam muneri edendo studuit. Praetor adversus
Iugurtham, tamen eius pecunia victus. Consul legem de sumptibus et libertinorum suffragiis
tulit. P. Decium praetorem transeunte ipso sedentem iussit assurgere eique
vestem scidit, sellam concidit; ne quis ad eum in ius iret edixit. Consul
Liguras Tauriscos domuit atque de his triumphavit. Censor viam Aemiliam stravit, pontem Mulvium fecit. Tantumque
auctoritate potuit, ut Opimium contra Gracchum, Marium contra Glauciam et
Saturninum privato consilio armaret. Idem filium suum, quia praesidium deseruerat,
in conspectum suum vetuit accedere; ille ob hoc dedecus mortem sibi conscivit. Scaurus
senex cum a Vario tribune plebis argueretur, quasi socios et Latium ad arma
coegisset, apud populum ait: Varius Sucronensis Aemilium Scaurum ait socios ad
arma coegisse, Scaurus negat: utri potius credendum putatis?
|