75. Cornelius Sylla, a fortuna Felix dictus, cum parvulus
a nutrice ferretur, mulier obvia: Salve, inquit, puer tibi et reipublicae tuae
felix; et stafim quaesita, quae haec dixisset, non potuit inveniri. Hic
quaestor Marii Iugurtham a Boccho in deditionem accepit. Bello Cimbrico et
Teutonico legatus bonam operam navavit. Praetor inter cives ius dixit. Praetor
Ciliciam provinciam habuit. Bello sociali Samnites Hirpinosque superavit. Ne
monumenta Bocchi tollerentur, Mario restitit. Consul Asiam sortitus Mithridatem
apud Orchomenum et Chaeroniam proelio fudit, Archelaum praefectum eius Athenis
vicit, portum Piraeum recepit, Maedos et Dardanos in itinere superavit. Mox cum rogatione
Sulpicia imperium eius transferretur ad Marium, in Italiam regressus corruptis
adversariorum exercitibus Carbonem Italia expulit, Marium apud Sacriportum,
Telesinum apud portam Collinam vicit. Mario
Praeneste interfecto Felicem se edicto appellavit. Proscriptionis tabulas primus
proposuit. Novem milia dediticiorum in
villa publica cecidit. Numerum sacerdotum auxit, tribuniciam potestatem minuit.
Republica ordinata dictataram deposuit; unde sperni coeptus Puteolos concessit
et morbo, qui phthiriasis vocatur, interiit.
76. Mithridates rex Ponti oriundus a septem Persis, magna
vi animi et corporis, ut sexiuges equos regeret quinquaginta gentiam ore
loqueretur. Bello sociali dissidentibus Romanis Nicomedem Bithynia Ariobarzanen
Cappadocia espulit. Litteras per totam Asiam misit, ut, quicunque Romanus esset, certa die
interficeretur; et factum est. Graeciam insulasque omnes excepta Rhodo
occupavit. Sylla eum proelio vicit, classem eius proditione Archelai
intercepit, ipsum apud Dardanum oppidum fudit et oppressit, et potuit capere,
nisi adversum Marium festinans qualemcumque pacem componere maluisset. Deinde eum acrius
resistentem Lucullus fudit. Mithridates post a Pompeio nocturno proelio victus
in regnum confugit ubi per seditionem popularium a Pharnace filio in turre
obsessus venenum sumpsit. Quod cum tardius combiberet, quia adversum venena
multis antea medicaminibus corpus firmarat, immissum percussorem Gallum
Bithocum auctoritate vultus territum revocavit et in caedem suam manum
trepidantis adiuvit.
|