77. Cn. Pompeius Magnus, civili bello Syllae partes
secutus ita egit, ut ab eo maxime diligeretur. Siciliam sine bello a
proscriptis recepit. Numidiam Hiarbae
ereptam Massinissae restituit. Viginti sex annos natus triumphavit. Lepidum
acta Syllae rescindere volentem privatus Italia fugavit. Praetor in Hispaniam
pro consulibus missus Sertorium vicit. Mox piratas intra quadragesimum diem
subegit. Tigranem ad deditionem, Mithridatem ad venenum compulit. Deinde mira
felicitate nunc in septemtrionem Albanos, Colchos, Heniochos, Caspios, Iberos,
nunc in orientem Parthos, Arabas atque Iudaeos cum magno sui terrore
penetravit. Primus in Hyrcanum, Rubrum et Arabicum mare usque pervenit. Moxque
diviso orbis imperio, cum Crassus Syriam, Caesar Galliam, Pompeius urbem
obtineret, post caedem Crassi Caesarem dimittere exercitum iussit. Cuius
infesto adventu urbe pulsus, in Pharsalia victus ad Ptolomaeum Alexandriae
regem confugit. Eius imperio ab Achilla et Potino satellitibus occisus est. (Huius
latus sub oculis uxoris et liberorum a Septimio, Ptolomaei praefecto, mucrone
confossum est. Iamque defuncti caput
gladio praecisum, quod usque ad ea tempora fuerat ignoratum. Truncus Nilo iactatus a
Servio Codro rogo inustus humatusque est inscribente sepulcro: Hic positus est
Magnus. Caput ab Achilla, Ptolomaei satellite, Aegyptio velamine involutum cum
anulo Caesari pracaentatum est; qui non continens lacrimas illud plurimis et
pretiosissimis odoribus cremandum curavit.)
78. Gaius Iulius Caesar, veneratione rerum gestarum Divus
dictus, contubernalis Thermo in Asiam profectus, cum saepe ad Nicomedem, regem
Bithyniae, commearet, impudicitiae infamatus est. Mox Dolabellam iudicio oppressit. Dum studiorum causa
Rhodum petit, a piratis captus et redemptus, eosdem et postea captos punivit. Praetor
Lusitaniam et post Galliam ab Alpibus usque et Oceanum bis classe transgressus
Britanniam subegit. Cum ei triumphus a
Pompeio negaretur, armis eum urbe pulsum in Pharsalia vicit. Capite eius oblato
flevit, et honorifice sepeliri fecit; mox a satellitibus Ptolomaei obsessus
eorum et regis nece Pompeio parentavit. Pharnacem Mithridatis filium fama
nominis fugavit. Iubam et Scipionem in Africa, Pompeios iuvenes in Hispania
apud Mundam oppidum ingenti proelio vicit. Deinde ignoscendo amicis odia cum
armis deposuit: nam Lentulum tantum et Afranium et Faustum Syllae filium iussit
occidi. Dictator in perpetuum factus a senatu, in curia Cassio et Bruto caedis
auctoribus tribus et viginti vulneribus occisus est; cuius corpore pro rostris
posito sol orbem suum celasse dicitur.
|