Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De viris illustribus

IntraText CT - Text

  • Capp. LXXXIII-LXXXIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LXXXIII-LXXXIV

83. Gaius Cassius Longinus quaestor Crassi in Syria fuit, post cuius caedem collectis reliquiis in Syriam rediit. Osacem, praefectum regium, apud Orontem fluvium superavit. Dein eo quod coemptis Syriacis mercibus foedissime negotiaretur, Caryota cognominatus est. Tribunus plebis Caesarem oppugnavit. Bello civili Pompeium secutus classi praefuit. A Caesare veniam accepit; tamen adversus eum coniurationis auctor cum Bruto fuit et in caede dubitanti cuidam: Vel per me, inquit, feri; magnoque exercitu comparato in Macedonia Bruto coniunctus in campis Philippiis ab Antonio victus, cum eandem fortunam Bruti putaret, qui Caesarem vicerat, Pindaro liberto iugulum praebuit. Cuius morte audita Antonius exclamasse dicitur: Vici.

84. Sextus Pompeius, in Hispania apud Mundam victus, amisso fratre, reliquiis exercitus collectis Siciliam petiit, ubi ruptis ergastulis mare obsedit. Interceptis commeatibus Italiam vexavit; et cum mari feliciter uteretur, Neptuni se filium professus est eumque bobus auratis et equo placavit. Pace facta epulatus in navi cum Antonio et Caesare non invenuste ait: Hae sunt meae carinae; quia Romae in Carinis domum eius Antonius tenebat. Rupto per eundem Antonium foedere Sextus ab Augusto per Agrippam navali proelio victus in Asiam fugit, ubi ab Antonianis militibus occisus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License