3. Post consecrationem Romuli, cum diu interregnum esset et
seditiones orirentur, Numa Pompilius, Pomponii filius, Curibus, oppido
Sabinorum, accitus, cum addicentibus avibus Romam venisset, ut populum ferum
religione molliret, sacra plurima instituit. Aedem Vestae fecit, virgines
Vestales legit, flamines tres, Dialem Martialem Quirinalem, Salios, Martia
sacerdotes, quorum primus praesul vocatur, XII instituit, pontificem maximum
creavit, portas Iano gemino aedificavit. Annum in XII menses distribuit
additis Ianuario et Februario. Leges quoque plures et utiles tulit, omnia, quae gerebat,
iussu Egeriae nymphae, uxoris suae, se facere simulans. Ob hanc tantam iustitiam bellum ei nemo intulit. Morbo
solutus in Ianiculo sepultus est, ubi post annos arcula cum libris a Terentio
quodam exarata; qui libri, quia leves quasdam sacrorum causas continebant, ex
auctoritate patrum cremati sunt.
4. Tullus Hostilius, quia bonam operam adversum Sabinos
navaverat, rex creatus bellum Albanis indixit, quod trigeminorum certatione
finivit. Albam propter perfidiam ducis Mettii Fufetii diruit, Albanos Romam
transire iussit. Curiam Hostiliam constituit. Montem Coelium urbi addidit. Et
dum Numam Pompilium sacrificiis imitatur, Iovi Elicio litare non potuit,
fulmine ictus cum regia conflagiavit. Cum inter Romanos et Albanos bellum fuisset
exortum, ducibus Hostilio et Fufetio placuit rem paucorum certamine finire. Erant
apud Romanos trigemini Horatii, tres apud Albanos Curiatii; quibus foedere icto
concurrentibus statim duo Romanorum ceciderunt, tres Albanorum vulnerati. Unus
Horatius quamvis integer, quia tribus impar erat, fugam simulavit et singulos
per intervalla, ut vulnerum dolor patiebatur, inaequentes interfecit. Et cum
spoliis onustus rediret, sororem obviam habuit, quae viso paludamento sponsi
sui, qui unus ex Curiatiis erat, flere coepit. Frater eam occidit. Qua re apud
duumviros condemnatus ad populum provocavit; ubi patris lacrimis condonatus ab
eo expiandi gratia sub tigillum missus; quod nunc quoque viae superpositum
Sororium appellatur. Mettius Fufetius, dux Albanorum, cum se invidiosum apud
cives videret, quod bellum sola trigeminorum certatione finisset, ut rem
corrigeret, Veientes et Fidenates adversum Romanos incitavit. Ipse ab Tullo in
auxilium arcessitus aciem in collem subduxit, ut fortunam sequeretur. Qua re
Tullus intellecta magna voce ait suo illud iussu Mettium facere. Qua re hostes
territi et victi sunt. Postera die Mettius cum ad gratulandum Tullo venisset,
iussu ipsius quadrigis religatus et in diversa distractus est.
|