5. Ancus Marcius, Numae Pompilii ex filia nepos, aequitate
et religione avo similis, Latinos bello domuit. Murcium et Ianiculum montes
urbi addidit, nova moenia oppido circumdedit. Silvas ad usum navium publicavit.
Salinarum vectigal instituit. Carcerem primus aedificavit. Ostiam coloniam maritimis
commeatibus opportunam in ostio Tiberis deduxit. Ius fetiale, quo legati ad res
repetundas uterentur, ab Aequiculis transtulit, quod primus fertur Rhesus
excogitasse. His rebus confectis intra paucos dies immatura morte praereptus non potuit
praestare qualem promiserat regem.
6. Lucius Tarquinius Priscus, Demarati Corinthii filius,
eius, qui Cypseli tyrannidem fugiens in Etruriam commigravit. Ipse Lucumo
dictus, urbe Tarquiniis profectus Romam petiit. Advenienti aquila pilleum
sustulit et, cum alte subvolasset, reposuit. Tanaquil coniux, auguriorum perita, regnum ei portendi intellexit. Tarquinius
pecunia et industria dignitatem atque etiam Anci regis familiaritatem
consecutus est; a quo tutor liberis relictus regnam intercepit et ita
administravit, quasi iure adeptus fuisset. Centum patres in curiam legit, qui
minorum gentium sunt appellati. Equitum centurias numero duplicavit, nomina
mutare non potuit Atti Nevii auguris auctoritate deterritus, qui fidem artis
suae novacula et cote firmavit. Latinos bello domuit. Circum maximum aedificavit. Ludos
magnos instituit. De Sabinis et priacis Latinis triumphavit. Murum lapideum
urbi circumdedit. Filium XIII annorum, quod in proelio hostem percussisset,
praetexta bullaque donavit, unde haec puerorum ingenuorum insignia esse
coeperunt. Post ab Anci liberis immissis percussoribus per dolum regia excitus
et interfectus est.
|