13. Porsenna Cloeliam nobilem virginem inter obsides
accepit, quae deceptis custodibus noctu castris eius egressa equum, quem fors
dederat, arripuit et Tiberim traiecit. A Porsenna per legatos repetit reddita
est. Cuius ille virtutem admiratus cum quibus optasset in patriam redire
permisit. Illa virgines puerosque elegit, quorum aetatem iniuriae obnoxiam
sciebat. Huic statua equestris in foro posita.
14. Romani cum adversus Veientes bellarent, eos sibi
hostes familia Fabiorum privato nomine depoposcit; et profecti trecenti sex
duce Fabio consule. Cum saepe victores exstitissent, apud Cremeram fluvium
castra posuere. Veientes ad dolos conversi pecora ex diverso in conspectu
illorum protulerunt, ad quae progressi Fabii in insidias delapsi usque ad unum
occisione perierunt. Dies, quo id factum est, inter nefastos relatus. Porta,
qua profecti erant, Scelerata est appellata. Unus ex ea gente propter impuberem
aetatem domi relictus genus propagavit ad Q. Fahium Maximum, qui Hannibalem
mora fregit, Cunctator ab obtrectatoribus dictus.
|