17. Lucius Quinctius Cincinnatus filium Caesonem petulantissimum
abdicavit, qui et a censoribus notatus ad Volacos et Sabinos confugit, qui duce
Cloelio Graccho bellum adversus Romanos gerebant et Q. Minucium consulem in
Algido monte cum exercitu ob sidebaut. Quinctius dictator dictus, ad quem missi
legati nudum eum arantem trans Tiberim offenderunt; qui insignibus sumptis
consulem obsidio liberavit. Quare a Minucio et eius exercitu corona aurea [et]
obsidionali donatus eat. Vicit hostes, ducem eorum in deditionem accepit et
triumphi die ante currum egit. Sextodecimo die dictaturam, quam acceperat,
deposuit et ad agricultum reversus est. Iterum post viginti annos dictator
dictus Spurium Maelium regnum affectautem a Servilio Ahala magistro equitum
occidi iussit; domum eius solo aequavit: unde locus [ille] Aequimelium dicitur.
18. Menenius Agrippa cognomento Lanatus dux electus adversus
Sabinos de his triumphavit. Et cum populus a patribus secessisset, quod
tributum et militiam toleraret, nec revocari posset, Agrippa apud eum: Olim,
inquit, humani artus, cum ventrem otiosum cernerent, ab eo discordarunt et
suum illi ministerium negaverunt. Cum eo pacto et ipsi deficerent,
intellexerunt ventrem acceptas cibos per omnia membra disserere et cum eo in
gratiam redierunt. Sic senatus et populus quasi unum corpus discordia pereunt,
concordia valent. Hac fabula populus regressus est. Creavit tamen tribunos
plebis, qui libertatem suam adversum nobilitatis superbiam defenderent. Menenius
autem tanta paupertate decessit, ut eum populus collatis quadrantibus sepeliret,
locum sepulcro senatus publice daret.
|