23. Furius Camillus cum Faliscos obsideret ac ludi litterarii
magister principum filios ad eum adduxisset, vinctum eum iisdem pueris in urbem
redigendum et verberandum tradidit. Statim Falisci se ei ob tantam iustitiam
dediderunt. Veios hieme obsidio domuit deque his triumphavit. Postmodum crimini
datum, quod albis equis triumphasset et praedam inique divisisset: die dicta ab
Apuleio Saturnino tribune plebis damnatus Ardeam concessit. Mox cum Galli
Senones relictis ob sterilitatem agris suis Clusium Italiae oppidum obsiderent,
missi sunt Roma tres Fabii, qui Gallos menerent, ut ab oppugnatione
desisterent. Ex his unus contra ius gentium in aciem processit et ducem Senonum
interfecit. Quo commoti Galli petitis in deditionem legatis nec impetratis
Romam petierunt et exercitam Romanum apud Alliam fluvium ceciderunt, die XVI
Kal. Auguste qui dies inter nefastos relatus, Alliensis dictus. Victores Galli
urbem intraverunt, ubi nobilissimos senum in curulibus et honorum insignibus
primo ut deos venerati, deinde ut homines despicati interfecere. Reliqua inventus cum Manlio in Capitolium fugit, ubi
obsessa Camilli virtute est servata. Qui absens dictator dictus collectis reliquiis
Gallos improvisos internecione occidit. Populum Romanum migrare Veios volentem
retinuit. Sic et oppidum civibus et cives oppido reddidit.
24. Manlius ob defensum Capitolium Capitolinus
dictus sedecim annorum voluntarium militem se obtulit. Triginta septem
militaribus donis a suis ducibus ornatus viginti tres cicatrices in corpore
habuit. Capta urbe auctor in Capitolium confugiendi fuit. Quadam nocte clangore anseris
excitatus Gallos ascendentes deiecit. Patronus a civibus appellatus et farre
donatus. Domum etiam in Capitolio publice
accepit. Qua superbia elatus cum a senatu suppressisse Gallicos thesauros
argueretur et addictos propria pecunia liberaret, regni affectati
<suspectus> in carcerem coniectus populi consensu liberatus est. Rursus cum in eadem culpa
et gravius perseveraret, reus factus et ob conspectum Capitolii ampliatus est. Alio
deinde loco damnatus et de saxo Tarpeio praecipitatus, domus diruta, bona
publicata. Gentilitas eius Manlii cognomen eiuravit.
|