29. Reliquias Senonum Camillus persequebatur. Adversum ingentem Gallum provocatorem solus Valerius
tribunus militum omnibus territis processit. Corvus ab ortu solis galeae eius insedit et
inter pugnandum ora oculosque Galli everberavit. Hoste victo Valerius Corvinus
dictus. Hinc cum ingens multitudo aere alieno oppressa Capuam occupare
tentasset et ducem sibi Quinctium necessitate compulsum fecisset, sublato aere
alieno seditionem compressit.
30. Titus Veturius et Spurius Postumius consules
bellum adversum Samnitas gerentes a Pontio Telesino duce hostium in insidias
inducti sunt. Nam ille simulatos transfugas misit, qui Romanis dicerent
Luceriam Apulam a Samnitibus obsideri, quo duo itinera ducebant, aliud longius
et tutius, aliud brevius et periculosius. Festinatio brevius eligit; itaque cum
insidias statuisset (qui locus Furculae Caudinae vocatur), Pontius accitum
patrem Herennium rogavit, quid fieri placeret. Ille ait aut omnes occidendos, ut
vires frangerentur, aut omnes dimittendos, ut beneficie obligarentur. Utroque improbato consilio omnes sub iugum misit icto
foedere, quod a Romanis postea improbatum est. Postumius Samnitibus deditus nec
receptus est.
|