33. Marcus Curius Dentatus primo de Samnitibus triumphavit,
quos usque ad mare superum perpacavit. Regressus in contione ait: Tantum agri
cepi, ut solitudo futura fuerit, nisi tantum hominum cepissem; tantum porro
hominum cepi, ut fame perituri fuerint, nisi tantum agri cepissem. Iterum de
Sabinis triumphavit. Tertio de Lucanis ovans urbem introiit. Pyrrhum Epirotam Italia expulit. Quaterna dena agri
iugera viritim populo divisit. Sibi deinde totidem constituit dicens neminem
esse debere, cui non tantum sufficeret. Legatis Samnitum aurum offerentibus,
cum ipse in foco rapas torreret: Malo, inquit, haec in fictilibus meis esse et
aurum habentibus imperare. Cum interversae pecuniae argueretur, gutum ligneum,
quo uti ad sacrificia consueverat, in medium protulit iuravitque se nihil
amplius de praeda hostili domum suam convertisse. Aquam Anienem de manubus hostium
in urbem induxit. Tribunus plebis patres auctores fieri coegit comitiis, quibus plebei
magistratus creabantur. Ob haec merita
domus ei apud Tiphatam et agri iugera quingenta publice data.
34. Appius Claudius Caecus in censura libertinos quoque in
senatum legit. Epulandi cantandique ius tibicinibus in publico ademit. [Duae
familiae ad Herculis sacra sunt destinatae, Potitiorum et Pinariorum.] Potitios
Herculis sacerdotes pretio corrupit, ut sacra Herculea servos publicos
edocerent: unde caecatus est, gens Potitiorum funditus periit. Ne consulatus cum
plebeiis communicaretur, acerrime restitit. Ne Fabius solus ad bellum
mitteretur, contradixit. Sabinos, Samnitas, Etruscos bello domuit. Viam usque
Brundisium lapide stravit, unde illa Appia dicitur. Aquam Anienem in urbem induxit. Censuram
solus omnium quinquennio obtinuit. Cum de pace Pyrrhi ageretur et gratia
potentum per legatum Cineam pretio quaereretur, senex et caecus lectica in
senatum latus turpissimas condiciones magnifica oratione discussit.
|