37. Appius Claudius victis Vulsiniensibus cognomento Caudex
dictus frater Caeci fuit. Consul ad Mamertinos liberandos missus, quorum arcem
Carthaginienses et Hiero rex Syracusanus obsidebant. Primo ad explorandos
hostes fretum piscatoria nave traiecit et cum duce Carthaginiensium egit, ut
praesidium arce deduceret. Regium regressus quinqueremem hostium copiis
pedestribus cepit; ea legionem in Siciliam traduxit. Carthaginienses Messana
expulit. Hieronem proelio apud Syracusas in deditionem accepit, qui eo periculo
territus Romanorum amicitiam petiit iisque postea fidelissimus fuit.
38. Gnaeus Duellius primo Punico bello dux contra
Carthaginienses missus, cum videret eos multum mari posse, classem validam
fabrefecit et manus ferreas cum irrisu hostium primus instituit; sic inter
pugnandum hostium naves apprehendit, qui victi et capti sunt. Himilco dux
classis Carthaginem fugit et a senatu quaesivit, quid faciendum censerent. Omnibus,
ut pugnaret, acclamantibus: Feci, inquit, et victus sum. Sic poenam crucis
effngit; nam apud Poenos dux male re gesta puniebatur. Duellio concessum est,
ut praelucente funali et praecinente tibicine a cena publice rediret.
|