49. Publius Scipio ex virtute Africanus dictus, Iovis
filius creditus: nam antequam conciperetur, serpens in lecto matris eius
apparuit, et ipsi parvulo draco circlimfusus nihil nocuit. In Capitolium
intempesta nocte euntem nunquam canes latraverunt. Nec hic quicquam prius
coepit, quam in cella Iovis diutissime aedisset, quasi divinam mentem
acciperet. Decem et octo annorum patrem apud Ticinum singulari virtute
servavit. Clade Cannensi nobilissimos iuvenes Italiam deserere cupientes sua
auctoritate compescuit. Reliquias incolumes per media hostium castra Canusium
perduxit. Viginti quattuor annorum praetor in Hispaniam missus Carthaginem, qua
die venit, cepit. Virginem pulcherrimam, ad cuius adspectum concurrebatur, ad
se vetuit adduci patrique eius sponsor astitit. Hasdrubalem Magonemque, fratres
Hannibalis, Hispania expulit. Amicitiam cum Syphace, Maurorum rege, coniunxit.
Massinissam in societatem recepit. Victor domum regressus consul ante annos
factus concedente collega in Africam classem traiecit. Hasdrabalis et Syphacis
castra una nocte perrupit. Revocatum ex Italia Hannibalem superavit. Victis Carthaginiensibus
leges imposuit. Bello Antiochi legatus fratri fuit; captum filium gratis
recepit. A Petillio Actaeo tribuno plebis repetundarum accusatus librum
rationum in conspectu populi scidit: Hac die, inquit, Carthaginem vici; quare,
bonum factum, in Capitolium eamus et diis supplicemus! Inde in voluntarium
exilium concessit, ubi reliquam egit aetatem. Moriens ab uxore petiit, ne
corpus suum Romam referretur.
50. Livius Salinator primo consul de Illyriis triumphavit,
deinde ex invidia peculatus reus ab omnibus tribubus excepta Metia condemnatus.
Iterum cum Claudio Nerone inimico suo
consul, ne respublica discordia male administraretur, amicitiam cum eo iunxit
et de Hasdrubale triumphavit. Censor cum eodem collega omnes tribus excepta
Metia aerarias fecit, stipendio privavit eo crimine, quod aut prius se iniuste
condemnassent aut postea tantos honores non recte tribuissent.
|