Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De viris illustribus

IntraText CT - Text

  • Capp. LI-LII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LI-LII

51. Quintus Flaminius, Flaminii, qui apud Trasumenum periit, filius, consul Macedoniam sortitus, ducibus Charopae principis pastoribus provinciam ingressus regem Philippum proelio fudit, castris exuit. Filium eius Demetrium obsidem accepit, quem pecunia mulctatum in regnum restituit. A Nabide quoque Lacedaemonio filium obsidem accepit. †Ludos Iunonis Samiae per praeconem pronuntiavit. Legatus etiam ad Prusiam, ut Hannibalem repeteret, missus.

52. Quintus Fulvius Nobilior consul Vettonas Oretanosque superavit, unde ovans urbem introiit. Consul Aetolos, qui bello Macedonico Romanis affuerant, post ad Antiochum defecerant, proeliis frequentibus victos et in Ambraciam oppidum coactos in deditionem accepit, tamen signis tabulisque pictis spoliavit; de quibus triumphavit. Quam victoriam per se magnificam Ennius amicus eius insigni laude celebravit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License