53. Scipio Asiaticus, frater Africani, infirme corpore,
tamen in Africa virtutis nomine a fratre laudatus, consul Antiochum regem
Syriae legato fratre apud Sipylum montem, cum arcus hostium pluvia hebetati
fuissent, vicit et regni parte privavit: hinc Asiaticus dictus. Post reus
pecuniae interceptae, ne in carcerem duceretur Gracchus pater tribunus plebis,
inimicus eius, intercessit. M. Cato censor equum et ignominiae causa ademit.
54. Antiochus, rex Syriae, nimia opum fiducia bellum
Romanis intulit, specie Lysimachiae repetundae, quam a maioribus suis in
Thracia conditam Romani possidebant, statimque Graeciam insulasque eius
occupavit. In Euboea luxuria elanguit. Adventu M. Acilii Glabrionis excitatus
Thermopylas occupavit, unde industria Marci Catonis eiectus in Asiam refugit. Navali
proelio, cui Hannibalem praefecerat, a L. Aemilio Regillo superatus filium
Scipionis Africani, quem inter navigandum ceperat, patri remisit, qui ei quasi
pro reddenda gratia suasit, ut amicitiam Romanam peteret. Antiochus spreto
consilio apud Sipylum montem cum L. Scipione conflixit. Victus et ultra Taurum
montem relegatus a sodalibus, quos temulentus in convivio pulsarat, occisus
est.
|