Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De viris illustribus

IntraText CT - Text

  • Capp. LV-LVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LV-LVI

55. Gaius Manlius Vulso missus ad ordinandam Scipionis Asiatici provinciam cupidine triumphi bellum Pisidis et Gallograecis, qui Antiocho affuerant, intulit. His facile victis inter captivos uxor regis Orgiagontis centurioni cuidam in custodiam data; a quo vi stuprata de iniuria tacuit et post impetrata redemptione marito adulterum interficienduni tradidit.

56. Lucius Aemilius Paullus, filius eius, qui apud Cannas cecidit, primo consulatu, quem post tres repulsas adeptus erat, de Liguribus triumphavit. Rerum gestarum ordinem in tabula pictum publice posuit. Iterum consul Persen Philippi filium regem Macedonum apud Samothracas deos cepit; quem victum flevit et assidere sibi iussit, tamen in triumphum duxit. In hac laetitia duos filios amisit et progressus ad populum gratias fortunae egit, quod, si quid adversi reipublicae imminebat, sua esset calamitate decisum. Ob haec omnia ei a populo et a senatu concessum est, ut ludis Circensibus triumphali veste uteretur. Ob huius continentiam et paupertatem post mortem eius dos uxori nisi venditis possessionibus non potuit exsolvi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License