57. Tiberius Sempronius Gracchus nobilissima familia ortus
Scipionem Asiaticum quamvis inimicum duci in carcerem non est passus. Praetor
Galliam domuit, consul Hispaniam, altero consulatu Sardiniam; tantumque
captivorum adduxit, ut longa venditione res in proverbium veniret "Sardi
venales". Censor libertinos, qui rusticas tribus occuparant, in quattuor
urbanas divisit; ob quod a populo collega eius Claudius (nam ipsum auctoritas
tuebatur) reus factus; et cum eum duae classes condemnassent, Tiberius iuravit
se cum illo in exilium iturum: ita reus absolutus est. Cum in domo Tiberii duo
angues e geniali toro erepsissent, responso dato eum de dominis periturum,
cuius sexus anguis fuisset occisus, amore Corneliae coniugis marem iussit
interfici.
58. Publius Scipio Aemilianus, Paulli Macedonici filius, a
Scipione Africano adoptatus, in Macedonia cum patre agens victum Persen tam
pertinaciter persecutus est, ut media nocte in castra redierit. Lucullo in Hispania legatus apud Intercatiam oppidum
provocatorem singulari proelio vicit. Muros hostilis civitatis primus ascendit. Tribunus in Africa sub T. Manilio imperatore octo
cohortes obsidione vallatas consilio et virtute servavit, a quibus corona
obsidionali aurea donatus. Cum aedilitatem peteret, consul ante annos ultro
factus Carthaginem intra sex menses delevit. Numantiam in Hispania correcta
prius militum disciplina fame vicit; hinc Numantinus. Gaio Laelio plurimum
usus; ad reges adeundos missus duos secum praeter eum servos duxit. Ob res
gestas superbus Gracchum iure caesum videri respondit; obstrepente populo:
Taceant, inquit, quibus Italia noverca, non mater est; et addidit: Quos ego sub
corona vendidi. Censor Mummio collega segniore in senatu ait: Utinam mihi
collegam aut dedissetis aut non dedissetis. Suscepta agrariorum causa domi
repente exanimis inventus obvoluto capite elatus, ne livor in ore appareret. Huius patrimonium tam
exiguum <fuit>, ut XXXII libras argenti, duas et semilibram auri
reliquerit.
|