61. Quintus Caecilius Metellus, domita Macedonia
Macedonicus dictus, praetor Pseudophilippum, qui idem Andriscus dictus est,
vicit. Achaeos bis proelio fudit triumphandos Mummio tradidit. Invisus plebi ob
nimiam severitatem et ideo post duas repulsus consul aegre factus Arbacos in
Hispania domuit. Apud Contrebiam oppidum cohortes loco pulsas redire et locam
recipere iussit. Cum omnia proprio et subito consilio ageret, amico cuidam,
quid acturus esset, roganti: Tunicam, inquit, meam exurerem, si eam consilium
meum scire existimarem. Hic quattuor filiorum pater supremo tempore humeris
eorum ad sepulcrum latus est; ex quibus tres consulares, unum etiam
triumphantem vidit.
62. Quintus Caecilius Metellus Numidicus, qui de Iugurtha
rege triumphavit, censor Quintium, qui se Tiberii Gracchi filium mentiebatur,
in censum non recepit. Idem in legem Apuleiam per vim latam iurare noluit,
quare in exilium actus Smyrnae exulavit. Calidia deinde rogatione revocatus cum
ludis forte litteras in theatro accepisset, non prius eas legere dignatus est,
quam spectaculum finiretur. Metellae sororis avae virum laudare noluit, quod is
olim iudicium contra leges detrectarat.
|