63. Quintus Metellus Pius, Numidici filius, Pius, quia
patrem lacrimis et precibus assidue revocavit, praetor bello sociali Q.
Popedium Marsorum ducem interfecit. Consul in Hispania Herculeios fratres
oppressit, Sertorium Hispania expulit. Adolescens in petitione praeturae et
pontificatus consularibus viris praelatus est.
64. Tiberius Gracchus, Africani ex filia nepos, quaestor
Mancino in Hispania foedus eius flagitiosum probavit. Periculum deditionis eloquentiae
gratia effugit. Tribunus plebis legem tulit, ne quis plus mille agri iugera
haberet. Octavio collegae intercedenti
novo exemplo magistratum abrogavit. Dein tulit, ut de ea pecunia, quae ex
Attali hereditate erat, ageretur et populo divideretur. Deinde cum prorogare
sibi potestatem vellet, adversis auspiciis in publicum processit statimque
Capitolium petiit manum ad caput referens, quo salutem suam populo commendabat.
Hoc nobilitas ita accepit, quasi diadema posceretur; segniterque cessante Mucio
consule Scipio Nasica sequi se iussit, qui salvam rempublicam vellent, Gracchum
in Capitolium persecutus oppressit. Cuius corpus Lucretii aedilis manu in
Tiberim missum; unde ille Vispillo dictus. Nasica ut invidiae
subtraheretur, per speciem legationis in Asiam ablegatus est.
|