Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Auctor incertus De viris illustribus IntraText CT - Text |
|
|
Capp. LXXI-LXXII71. Viriathus genere Lusitanus, ob paupertatem primo mercennarius, deinde alacritate venator, audacia latro, ad postremum dux, bellum adversum Romanos sumpsit eorumque imperatorem Claudium Unimanum, dein C. Nigidium oppressit. Pacem a Popilio maluit integer petere quam victus† et cum alia dedisset et arma retinerentur, bellum renovavit. Caepio cum vincere aliter non posset, duos satellites pecunia corrupit, qui Viriathum vino depositum peremerunt. Quae victoria, quia empta erat, a senatu non probata. 72. Marcus Aemilius Scaurus nobilis, pauper: nam pater eius quamvis patricius ob paupertatem carbonarium negotium exercuit. Ipse primo dubitavit, honores peteret an argentariam faceret; sed eloquentiae consultus ex ea gloriam peperit. Primo in Hispania corniculum meruit sub Oreste in Sardinia stipendia fecit. Aedilis iuri reddendo magis quam muneri edendo studuit. Praetor adversus Iugurtham, tamen eius pecunia victus. Consul legem de sumptibus et libertinorum suffragiis tulit. P. Decium praetorem transeunte ipso sedentem iussit assurgere eique vestem scidit, sellam concidit; ne quis ad eum in ius iret edixit. Consul Liguras Tauriscos domuit atque de his triumphavit. Censor viam Aemiliam stravit, pontem Mulvium fecit. Tantumque auctoritate potuit, ut Opimium contra Gracchum, Marium contra Glauciam et Saturninum privato consilio armaret. Idem filium suum, quia praesidium deseruerat, in conspectum suum vetuit accedere; ille ob hoc dedecus mortem sibi conscivit. Scaurus senex cum a Vario tribune plebis argueretur, quasi socios et Latium ad arma coegisset, apud populum ait: Varius Sucronensis Aemilium Scaurum ait socios ad arma coegisse, Scaurus negat: utri potius credendum putatis? |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |