Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De viris illustribus

IntraText CT - Text

  • Capp. III-IV
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. III-IV

3. Post consecrationem Romuli, cum diu interregnum esset et seditiones orirentur, Numa Pompilius, Pomponii filius, Curibus, oppido Sabinorum, accitus, cum addicentibus avibus Romam venisset, ut populum ferum religione molliret, sacra plurima instituit. Aedem Vestae fecit, virgines Vestales legit, flamines tres, Dialem Martialem Quirinalem, Salios, Martia sacerdotes, quorum primus praesul vocatur, XII instituit, pontificem maximum creavit, portas Iano gemino aedificavit. Annum in XII menses distribuit additis Ianuario et Februario. Leges quoque plures et utiles tulit, omnia, quae gerebat, iussu Egeriae nymphae, uxoris suae, se facere simulans. Ob hanc tantam iustitiam bellum ei nemo intulit. Morbo solutus in Ianiculo sepultus est, ubi post annos arcula cum libris a Terentio quodam exarata; qui libri, quia leves quasdam sacrorum causas continebant, ex auctoritate patrum cremati sunt.

4. Tullus Hostilius, quia bonam operam adversum Sabinos navaverat, rex creatus bellum Albanis indixit, quod trigeminorum certatione finivit. Albam propter perfidiam ducis Mettii Fufetii diruit, Albanos Romam transire iussit. Curiam Hostiliam constituit. Montem Coelium urbi addidit. Et dum Numam Pompilium sacrificiis imitatur, Iovi Elicio litare non potuit, fulmine ictus cum regia conflagiavit. Cum inter Romanos et Albanos bellum fuisset exortum, ducibus Hostilio et Fufetio placuit rem paucorum certamine finire. Erant apud Romanos trigemini Horatii, tres apud Albanos Curiatii; quibus foedere icto concurrentibus statim duo Romanorum ceciderunt, tres Albanorum vulnerati. Unus Horatius quamvis integer, quia tribus impar erat, fugam simulavit et singulos per intervalla, ut vulnerum dolor patiebatur, inaequentes interfecit. Et cum spoliis onustus rediret, sororem obviam habuit, quae viso paludamento sponsi sui, qui unus ex Curiatiis erat, flere coepit. Frater eam occidit. Qua re apud duumviros condemnatus ad populum provocavit; ubi patris lacrimis condonatus ab eo expiandi gratia sub tigillum missus; quod nunc quoque viae superpositum Sororium appellatur. Mettius Fufetius, dux Albanorum, cum se invidiosum apud cives videret, quod bellum sola trigeminorum certatione finisset, ut rem corrigeret, Veientes et Fidenates adversum Romanos incitavit. Ipse ab Tullo in auxilium arcessitus aciem in collem subduxit, ut fortunam sequeretur. Qua re Tullus intellecta magna voce ait suo illud iussu Mettium facere. Qua re hostes territi et victi sunt. Postera die Mettius cum ad gratulandum Tullo venisset, iussu ipsius quadrigis religatus et in diversa distractus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License