Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Auctor incertus De viris illustribus IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XIII-XIV13. Porsenna Cloeliam nobilem virginem inter obsides accepit, quae deceptis custodibus noctu castris eius egressa equum, quem fors dederat, arripuit et Tiberim traiecit. A Porsenna per legatos repetit reddita est. Cuius ille virtutem admiratus cum quibus optasset in patriam redire permisit. Illa virgines puerosque elegit, quorum aetatem iniuriae obnoxiam sciebat. Huic statua equestris in foro posita. 14. Romani cum adversus Veientes bellarent, eos sibi hostes familia Fabiorum privato nomine depoposcit; et profecti trecenti sex duce Fabio consule. Cum saepe victores exstitissent, apud Cremeram fluvium castra posuere. Veientes ad dolos conversi pecora ex diverso in conspectu illorum protulerunt, ad quae progressi Fabii in insidias delapsi usque ad unum occisione perierunt. Dies, quo id factum est, inter nefastos relatus. Porta, qua profecti erant, Scelerata est appellata. Unus ex ea gente propter impuberem aetatem domi relictus genus propagavit ad Q. Fahium Maximum, qui Hannibalem mora fregit, Cunctator ab obtrectatoribus dictus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |