Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Auctor incertus De viris illustribus IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XXIII-XXIV23. Furius Camillus cum Faliscos obsideret ac ludi litterarii magister principum filios ad eum adduxisset, vinctum eum iisdem pueris in urbem redigendum et verberandum tradidit. Statim Falisci se ei ob tantam iustitiam dediderunt. Veios hieme obsidio domuit deque his triumphavit. Postmodum crimini datum, quod albis equis triumphasset et praedam inique divisisset: die dicta ab Apuleio Saturnino tribune plebis damnatus Ardeam concessit. Mox cum Galli Senones relictis ob sterilitatem agris suis Clusium Italiae oppidum obsiderent, missi sunt Roma tres Fabii, qui Gallos menerent, ut ab oppugnatione desisterent. Ex his unus contra ius gentium in aciem processit et ducem Senonum interfecit. Quo commoti Galli petitis in deditionem legatis nec impetratis Romam petierunt et exercitam Romanum apud Alliam fluvium ceciderunt, die XVI Kal. Auguste qui dies inter nefastos relatus, Alliensis dictus. Victores Galli urbem intraverunt, ubi nobilissimos senum in curulibus et honorum insignibus primo ut deos venerati, deinde ut homines despicati interfecere. Reliqua inventus cum Manlio in Capitolium fugit, ubi obsessa Camilli virtute est servata. Qui absens dictator dictus collectis reliquiis Gallos improvisos internecione occidit. Populum Romanum migrare Veios volentem retinuit. Sic et oppidum civibus et cives oppido reddidit. 24. Manlius ob defensum Capitolium Capitolinus dictus sedecim annorum voluntarium militem se obtulit. Triginta septem militaribus donis a suis ducibus ornatus viginti tres cicatrices in corpore habuit. Capta urbe auctor in Capitolium confugiendi fuit. Quadam nocte clangore anseris excitatus Gallos ascendentes deiecit. Patronus a civibus appellatus et farre donatus. Domum etiam in Capitolio publice accepit. Qua superbia elatus cum a senatu suppressisse Gallicos thesauros argueretur et addictos propria pecunia liberaret, regni affectati <suspectus> in carcerem coniectus populi consensu liberatus est. Rursus cum in eadem culpa et gravius perseveraret, reus factus et ob conspectum Capitolii ampliatus est. Alio deinde loco damnatus et de saxo Tarpeio praecipitatus, domus diruta, bona publicata. Gentilitas eius Manlii cognomen eiuravit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |