Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Auctor incertus De viris illustribus IntraText CT - Text |
|
|
Capp. LIII-LIV53. Scipio Asiaticus, frater Africani, infirme corpore, tamen in Africa virtutis nomine a fratre laudatus, consul Antiochum regem Syriae legato fratre apud Sipylum montem, cum arcus hostium pluvia hebetati fuissent, vicit et regni parte privavit: hinc Asiaticus dictus. Post reus pecuniae interceptae, ne in carcerem duceretur Gracchus pater tribunus plebis, inimicus eius, intercessit. M. Cato censor equum et ignominiae causa ademit. 54. Antiochus, rex Syriae, nimia opum fiducia bellum Romanis intulit, specie Lysimachiae repetundae, quam a maioribus suis in Thracia conditam Romani possidebant, statimque Graeciam insulasque eius occupavit. In Euboea luxuria elanguit. Adventu M. Acilii Glabrionis excitatus Thermopylas occupavit, unde industria Marci Catonis eiectus in Asiam refugit. Navali proelio, cui Hannibalem praefecerat, a L. Aemilio Regillo superatus filium Scipionis Africani, quem inter navigandum ceperat, patri remisit, qui ei quasi pro reddenda gratia suasit, ut amicitiam Romanam peteret. Antiochus spreto consilio apud Sipylum montem cum L. Scipione conflixit. Victus et ultra Taurum montem relegatus a sodalibus, quos temulentus in convivio pulsarat, occisus est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |