Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Auctor incertus De viris illustribus IntraText CT - Text |
|
|
Capp. LV-LVI55. Gaius Manlius Vulso missus ad ordinandam Scipionis Asiatici provinciam cupidine triumphi bellum Pisidis et Gallograecis, qui Antiocho affuerant, intulit. His facile victis inter captivos uxor regis Orgiagontis centurioni cuidam in custodiam data; a quo vi stuprata de iniuria tacuit et post impetrata redemptione marito adulterum interficienduni tradidit. 56. Lucius Aemilius Paullus, filius eius, qui apud Cannas cecidit, primo consulatu, quem post tres repulsas adeptus erat, de Liguribus triumphavit. Rerum gestarum ordinem in tabula pictum publice posuit. Iterum consul Persen Philippi filium regem Macedonum apud Samothracas deos cepit; quem victum flevit et assidere sibi iussit, tamen in triumphum duxit. In hac laetitia duos filios amisit et progressus ad populum gratias fortunae egit, quod, si quid adversi reipublicae imminebat, sua esset calamitate decisum. Ob haec omnia ei a populo et a senatu concessum est, ut ludis Circensibus triumphali veste uteretur. Ob huius continentiam et paupertatem post mortem eius dos uxori nisi venditis possessionibus non potuit exsolvi. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |