Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De viris illustribus

IntraText CT - Text

  • Capp. LXI-LXII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. LXI-LXII

61. Quintus Caecilius Metellus, domita Macedonia Macedonicus dictus, praetor Pseudophilippum, qui idem Andriscus dictus est, vicit. Achaeos bis proelio fudit triumphandos Mummio tradidit. Invisus plebi ob nimiam severitatem et ideo post duas repulsus consul aegre factus Arbacos in Hispania domuit. Apud Contrebiam oppidum cohortes loco pulsas redire et locam recipere iussit. Cum omnia proprio et subito consilio ageret, amico cuidam, quid acturus esset, roganti: Tunicam, inquit, meam exurerem, si eam consilium meum scire existimarem. Hic quattuor filiorum pater supremo tempore humeris eorum ad sepulcrum latus est; ex quibus tres consulares, unum etiam triumphantem vidit.

62. Quintus Caecilius Metellus Numidicus, qui de Iugurtha rege triumphavit, censor Quintium, qui se Tiberii Gracchi filium mentiebatur, in censum non recepit. Idem in legem Apuleiam per vim latam iurare noluit, quare in exilium actus Smyrnae exulavit. Calidia deinde rogatione revocatus cum ludis forte litteras in theatro accepisset, non prius eas legere dignatus est, quam spectaculum finiretur. Metellae sororis avae virum laudare noluit, quod is olim iudicium contra leges detrectarat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License