|
4. Claudius Titus, Drusi, Tiberii fratris, filius, Caligulae
patruus, imperavit annos quattuordecim. Iste, cum senatus censuisset gentem
Caesarum exterminari, deformi latebra latere repertus a militibus, quia vecors
erat, mitissimus videbatur imprudentibus, imperator effectus est. Hic ventri
vino libidini foede oboediens, vecors et prope hebes, ignavus ac pavidus
libertorum et coniugis imperiis subiectus fuit. Huius tempore Scribonianus
Camillus intra Dalmatias imperator creatus continuo occiditur. Mauri provinciis
accessere; caesa Musulamiorum manus est. Aqua Claudia Romae introducta. Huius
uxor Messalina primo passim quasi iure adulteriis utebatur: ex quo facto plures
metu abstinentes exstincti sunt. Dehinc atrocius accensa nobiliores quasque nuptas et
virgines scortorum modo secum proposuerat coactique mares, ut adessent. Quod si quis talia horruerat, afficto crimine in ipsum
omnemque familiam saeviebatur, ut magis videretur sub imperatore viro quam
imperatori nupta esse. Ita liberti eius poteatatem summam adepti stupris exilio
caede proscriptionibus omnia foedabant. Ex quibus Felicem legionibus Iudaeae
praefecit. Possidonio eunucho post triumphum Britannicum inter militarium
fortissimos arma insignia tamquam participi victoriae dono dedit. Polybium
inter consules medium incedere fecit. Hos omnes anteibat Narcissus ab
epistulis, dominum se gerens ipsius domini, Pallasque praetoriis ornamentis
sublimatus; adeo divites, ut causante eo inopiam fisci lepidissime famoso
elogio vulgatum sit abunde ei pecuniam fore, si a duobus libertis in societatem
reciperetur. Huius temporibus visus est apud Aegyptum Phoenix, quam volucrem
ferunt anno quingentesimo ex Arabis memoratos locos advolare; atque in Aegaeo
mari repente insula emereit. Hic Agrippinam, Germanici fratris sui filiam,
uxorem duxit; quae filio imperium procurans primo privignos insidiis multiformibus,
dehinc ipsum coniugem veneno interemit. Vixit annos sexaginta quattuor; cuius
funus, ut quondam in Tarquinio Prisco, diu occultatum. Dum arte muliebri
corrupti custodes aegrum simulant, Nero privignus eius imperii iura suscepit.
5. Domitius
Nero, patre Domitio Ahenobarbo genitus, matre Agrippina, imperavit annos
tredecim. Iste quinquennio tolerabilis visus. Unde quidam prodidere Traianum
solitum dicere procul distare cunctos principes Neronis quinquennio. Hic in
urbe amphitheatrum et lavacra construxit. Pontum in ius provinciae Polemonis
reguli permissu redegit, a quo Polemoniacus Pontus appellatur, itemque Cottias
Alpes Cottio rege mortuo. Eo namque dedecore reliquum vitae egit, ut pudeat
memorare huiuscemodi quemquam. Eo progressus est, ut neque suae neque aliorum
pudicitiae parcens, ad extremum amictus nubentium virginum specie palam
convocato senatu, dote dicta, cunctis festa more frequentantibus nuberet. Pelle tectus ferae
utrique sexui genitalia vultu contrectabat. Matrem etiam stupro contaminavit,
quam postmodum interemit. Octaviam et Sabinam cognomento Poppaeam in
matrimonium duxit viris earum trucidatis. Tunc Galba, Hispaniae proconsnl, et
Gaius Iulius imperium corripuere. Ubi adventare Nero Galbam didicit senatusque
sententia constitutum, ut more maiorum collo in furcam coniecto virgis ad necem
caederetur, desertus undique noctia medio egressus urbe sequentibus Phaone
Epaphrodito Neophytoque et spadone Sporo, quem quondam exsectum formare in
mulierem temptaverat, semet ictu gladii transegit adinvante trepidantem manum
impuro, de quo diximus, eunucho, cum sane prius nullo reperto, a quo feriretur,
exclamaret: "Itane nec amicum habeo nec inimicum? dedecorose vixi, turpius
peream". Periit anno aetatis
tricesimo secundo. Hunc Persae in tantum dilexerant, ut legatos mitterent
orantes copiam construendi monumenti. Ceterum adeo cunctae provinciae omniaque
Roma interitu eius exultavit, ut plebs induta pilleis manumissionum tamquam
saevo exempta domino triumpharet.
6. Galba, nobili Sulpiciorum gente progenitus,
imperavit menses septem diesque totidem. Iste in adulescentes infamis, ad
vescendum intemperans fuit, trium amicorum consilio, id est Vinii Cornelii
Icelii cuncta disponens, adeo ut intra Palatinas aedes pariter habitarent et
vulgo paedagogi dicerentur. Hic ante sumptam dominationem multas provincias
egregie administravit, militem severissime tractans, ita ut ingresso eo castra
vulgaretur statim: "Disce militare, miles; Galba est, non
Gaetulicus". Cum septuagesimum tertium aetatis annum ageret, dum factione
Othonis accensas legiones lorica tectus lenire contenderet, ad lacum Curtium
caesus est. Salvius Otho, splendidis ortus maioribus ex oppido Ferentano,
imperavit menses tres, vita omni turpis, maxime adulescentia. Hic a Vitellio
primum apud Placentiam, dehine apud Betriacum victus semet gladio transfixit
anno aetatis tricesimo septimo, adeo amabilis militibus propriis, ut plerique
corpore eius viso suis manibus interierint.
|