7. Vitellius, ortus familia nobili, patre Lucio
Vitellio ter consule, imperavit menses octo. Iste tumens crudelis avarusque cum
profusione fuit. Huius tempore Vespasianus in Oriente principatum arripuit; a
cuius militibus certamine sub muris urbis habito superatas e palatio, quo se
abdiderat Vitellius, vinctis a tergo manibus productus circumducitur ad
spectaculum vulgi. Ac ne homo impudens in extremis saltem malorum, quae
gesserat, rubore faciem demitteret, subiecto in mentum gladio seminudus multis
coeno fimoque et celeris turpioribus dictu purgamentis vultum eius
incessentibus per scalas Gemonias trahitur, ubi Sabinum, Vespasiani fratrem,
necari permiserat. Numerosis ictibus confossus interiit. Vixit annos quinquaginta septem. Hi
omnes, quos paucis attigi, praecipue Caesarum gens, adeo litteris cuiti atque
eloquentia fuere, ut, ni cunctis vitiis absque Augusto nimii forent, profecto
texissent modica flagitia.
8. Vespasianus imperavit annos decem. Huius inter
cetera bona illud singulare fuit inimicitias oblivisci, adeo, ut Vitellii hostis
filiam locupletissime dotatam splendidissimo coniungeret viro. Ferebat
patienter amicorum motus, contumeliis eorum, ut erat facetissimus, iocularibus
respondena. Namque Licinium Mucianum, quo adiutore ad imperium pervenerat,
fiducia meritorum insolentem lepide flectebat adhibito aliquo utrique
familiari, id unum dicens: "Nosti me virum esse". Sed quid mirum in
amicis, cum etiam causidicorum obliqua dicta et philosophorum contumaciam
contemneret? Iste exsanguem diu fessumque terrarum orbem brevi refecit. Namque
primum satellites tyrannidis, nisi qui forte atrocius longe processerant,
flectere potius maluit quam excruciatos delere, prudentissime ratus nefaria
ministeria a pluribus metu curari. Praeterea legibus aequissimis monendoque,
quodque vehementius est, vitae specie vitiorum plura aboleverat. Infirmus
tamen, uti quidam prave putant, adversus pecuniam, cum satis constet aerarii
inopia et clade urbium novas eum neque postea habitas vectigalium pensiones
exquisivisse. Hic Romam deformem incendiis
veteribus ac ruinis permissa, si domini deessent, volentibus aedificandi copia,
Capitolium, aedem Pacis, Claudii monumenta reparavit multaque nova instituit. Per
omnes terras, qua ius Romanum est; renovatae urbes cultu egregio; viae operibus
maximis munitae sunt. Tunc cavati montes per Flaminiam sunt prono transgressui,
quae vulgariter Pertunsa petra vocitatur. Mille gentes compositae, cum
ducentas aegerrime repperisset, extinctis saevitia tyrannorum plerisque. Rex
Parthorum Vologeses metu solo in pacem coactus est. Syria, cui Palaestina nomen
est, Ciliciaque ac Trachia et Commagene, quam hodie Augustophratensem
nominamus, provinciis accessere. Iudaei quoque additi sunt. Hic monentibus amicis, ut caveret a Mettio Pomposiano,
de quo sermo percrebuerat regnaturum fore, consulem fecit, alludens tali
cavillo: "Quandoque memor erit tanti beneficii". Institutum vero
uniforme omni imperio tenuit. Vigilare de nocte, publicisque actibus absolutis caros
admittere, dum salutatur, calciamenta sumens et regium vestitum. Post autem
negotiis, quaecunque advenissent, auditis exerceri vectatione, deinde
requiescere; postremo, ubi lavisset, remissiore animo convivium curabat. Plura
dicere studium coegit imperatoris boni, quem ab Augusti morte post annos sex et
quinquaginta Romana respublica exsanguis saevitia tyrannorum quasi fato quodam,
ne penitus rueret, assecuta est. Itaque annum agens vitae absque uno
septuagesimum seriis ioca, quibus delectabatur, admiscens interiit. Quippe
primo cum crinitum sidus apparuisset: "Istud", inquit, "ad regem
Persarum pertinet", cui capillus effusior. Deinde ventris eluvie fessus et
assurgens: "Stantem", ait, "imperatorem excedere terris
decet".
9. Titus, vocabulo patris etiam Vespasianus dictus, matre
liberta Domitilla nomine genitus, imperavit annos duos et menses duos diesque
viginti. Iste a puero praeclaris studiis probitatis militiae litterarum
instantissime deditus, quo contenderit, animi et corporis muneribus ostendit. Hic
ubi patriae curam suscepit, incredibile est, quantum, quem imitabatur,
anteierit, praecipue clementia liberalitate honorificentia ac pecuniae
contemptu; quae eo amplius grata fuere, quod ex nonnullis a privato adhuc
patratis asperior luxuriaeque et avaritiae amans credebatur fore. Namque
praefecturam praetorianam patre imperante adeptus suspectum quemque et
oppositum sibi immissis, qui per theatra et castris invidiosa iactantes ad
poenam poscerent, quasi criminis convictos oppressit. In quis Caecinam
consularem adhibitum coenae, vixdum triclinio egressum, ob suspicionem
stupratae Berenicis uxoris suae iugulari iussit. Iurgia autem sub patre
venumdata rapinarum cupidum*: unde Neronem cuncti opinantes vocantesque summam
rerum nactum graviter acceperant. Sed
haec in melius conversa adeo ei immortalem gloriam contulere, ut deliciae atque
amor humani generis appellaretur. Denique ut subiit pondus regium, Berenicen
nuptias suas sperantem regredi domum et enervatorum greges abire praecepit. Quo
facto quasi signum protulit mutatae intemperantiae. Dehinc cum donata
concessave a prioribus principibus firmare insequentes solerent, simul imperium
cepit, talia possidentibus edicto sponte cavit. Quadam etiam die recordans
vesperi nihil se cuiquam praestitisse venerando caelestique dicto:
"Amici", ait, "perdidimus diem"; quod erat magnificae
liberalitatis. Clementiam vero usque eo perdulit, ut amplissimi ordinis duo cum
adversus eum coniuravissent neque abnuere cogitatum scelus quirent, monuerit
primo, post deductos in spectaculum se utrimque assidere iusserit petitoque ex
industria mirmillonum, quorum pugnae visebantur, gladio quasi ad explorandam
aciem uni atque alteri commiserit; quibus perculsis et constantiam mirantibus
diceret: "Videtisne potestates fato dari frustraque temptari facinus
potiundi spe vel amittendi metu?" Fratrem quoque Domitianum parantem insidias
militumque animos sollicitantem flens saepius obtestatus est, ne parricidio
assequi cuperet, quod et se volente esset obventurum ei et iam haberet, cum sit
particeps potestatis. Huius tempore mons
Vesubius in Campania ardere coepit, incendiumque Romae sine nocturna requie per
triduum fuit. Lues quoque, quanta vix umquam antea, fuit. Quibus tamen malis nullo vexato
pecunia propria subvenit, cunctis remediorum generibus, nunc aegrotantes per
semetipsum reficiens, nunc consolans suorum mortibus afflictos. Vixit annos quadraginta unum, et in eodem, quo pater,
apud Sabinos agro febri interiit. Huius mors credi vix potest, quantum luctus
urbi provinciisque intulerit, adeo ut eum delicias publicas, sicut diximus,
appellantes quasi perpetuo custode orbatum terrarum orbem deflerent.
|