10. Domitianus, Vespasiani et Domitillae libertae filius,
germanus Titi, imperavit annos quindecim. Iste primo clementiam simulans neque
adeo iners domi belloque tolerantior videbatur; idcircoque Cattos Germanosque
devicit. Ius aequissime dixit. Romae multa aedificia vel coepta vel a
fundamentia construxit. Bibliothecas incendio consumptas petitis undique,
praesertim Alexandria, exemplis reparavit. Sagittarum tam doctus fuit, ut inter
patentes digitos extentae manus viri procul positi spicula transvolarent. Dehinc
atrox caedibus bonorum supplicia agere coepit ac more C. Caligulae dominum sese
deumque dici coegit; segnisque ridicule remotis omnibus muscarum agmina
persequebatur. Furens libidine, cuius foedum exercitium Graecorum lingua
klinopalhn vocabat. Hinc percontanti
cuidam, quisquamne in palatio esset, responsum: Ne musca quidem. His eius
saevitiis ac maxime iniuria verborum, qua scortum vocari dolebat, accensus
Antonius, curans Germaniam superiorem, imperium corripuit. Quo per Norbanum
Lappium acie strato Domitianus longe tetrior in omne hominum genus, etiam in
suos, ferarum more grassabatur. Igitur metu crudelitatis et conscientiae suae
coniuravere plerique impulsoribus Parthenio procurante cubiculum et Stephano et
tum ob fraudem interceptae pecuniae supplicium suspectante Clodiano, ascita
etiam in consilium tyranni uxore Domitia ob amorem Paridis histrionis a principe
cruciatus formidante. Domitianum multis vulneribus confodiunt post annum quintum et quadragesimum
vitae. At
senatus gladiatoris more funus efferri radendumque nomen decrevit. Huius
tempore saeculares ludi celebrati sunt. Hactenus Romae seu per Italiam orti
imperium rexere, hinc advenae. Unde compertum est urbem Romam externorum
virtute crevisse. Quid enim Nerva prudentius aut moderatius? quid Traiano
divinius? quid praestantius Hadriano?
11. Cocceius Nerva, oppido Narniensi genitus, imperavit
menses sedecim dies decem. Iste cum
imperium suscepisset, mox rumore orto vivere atque affore Domitianum perinde
trepidavit, ut colore mutato verbis amissis vix consisteret. Sed a Parthenio
confirmatus recepta fiducia ad sollemne delenimentum conversus est. Qui cum in
curiam a senatu gratanter exceptus esset, solus ex omnibus Arrius Antoninus,
vir acer eique amicissimus, condicionem imperantium prudenter exprimena,
amplexus eum, gratulari se ait senatui et populo provinciisque, ipsi autem
nequaquam, cui satius fuerat malos semper principes eludere quam tanti oneris
vim sustinentem haud molestiis modo et periculis subici, sed famae etiam
inimicorum pariter et amicorum, qui cum se mereri omnia praesumant, si quicquam
non extorserint, atrociores sunt ipsis quoque hostibus. Iste quicquid antea
poenae nomine tributis accesserat, indulsit; afflictas civitates relevavit;
puellas puerosque natos parentibus egestosis sumptu publico per Italiae oppida
ali iussit. Hic ne accessu malivolorum terreretur, Iunii Maurici, constantis
viri, dicto ita admonetur: Qui convivio familiari adhibitus cum Veientonem
consulari honore functum quidem apud Domitianum, tamen multos occultis
criminationibus persecutum adesse vidisset, inter colloquia mentione Catulli
facta, calumniatoris praecipui, dicente Nerva: "Quid nunc faceret, si
Domitiano supervixisset?" "Nobiscum", inquit Mauricus,
"cenaret". Hic iurgiorum disceptator et scientissimus et frequens
fuit. Calpurnium Crassum promissis ingentibus animos militum pertemptantem,
detectum confessumque Tarentum cum uxore removit patribus lenitatem eius
increpantibus. Cumque interfectores Domitiani ad exitium poscerentur, tantum
est consternatus, ut neque vomitum neque impetum ventris valuerit differre, et
tamen vehementer obstitit dictitans aequius esse mori quam auctoritatem imperii
foedare proditis potentiae sumendae auctoribus. Sed milites neglecto principe
requisitos Petronium uno ictu, Parthenium vero demptis prius genitalibus et in
os coniectis ingulavere †redempto magnis sumptibus Casperio; qui scelere tam
truci insolentior Nervam compulit referre apud populum gratias militibus, quia
pessimos nefandosque omnium mortalium peremissent. Hic Traianum in liberi locum
inque partem imperii cooptavit; cum quo tribus vixit mensibus. Qui dum
suggerente ira voce quam maxima contra quendam Regulum nomine inclamaret,
sudore correptus est. Quo refrigescente horror corporis nimius initia febri
praebuit, nec multo post vitam finivit anno aetatis sexagesimo tertio. Cuius corpus a senatu, ut quondam Augusti, honore
delatum in sepulcro Augusti sepultum est. Eo die, quo interiit, solis defectio
facta est.
12. Ulpius Traianus, ex urbe Tudertina, Ulpius ab avo
dictus, Traianus a Traio paterni generis auctore vel de nomine Traiani patris
sic appellatus, imperavit annis viginti. Iste talem se reipublicae praebuit,
qualem vix aegreque exprimere valuerint summorum scriptorum miranda ingenia. Hic
imperium apud Agrippinam, nobilem Galliae coloniam, suscepit, habens
diligentiam in re militari, in civilibus lenitatem, in sublevandis civitatibus
largitionem. Cumque duo sint, quae ab egregiis principibus exspectentur,
sanctitas domi, in armis fortitudo, utrobique prudentia, tantus erat in eo
maximarum rerum modus, ut quasi temperamento quodam virtutes miscuisse
videretur, nisi quod cibo vinoque paululum deditus erat. Liberalis in amicos
et, tamquam vitae condicione par, societatibus perfrui. Hic ob honorem Surae,
cuius studio imperium arripuerat, lavacra condidit. De quo supervacaneum
videtur cuncta velle nominatim promere, cum satis sit excultum atque emendatum
dixiase. Fuit enim patiens laboris, studiosus optimi cuiusque ac bellicosi;
magis simpliciora ingenia aut eruditissimos, quamvis ipse parcae esset
scientiae moderateque eloquens, diligebat. Iustitiae vero ac iuris humani
divinique tam repertor novi quam inveterati custos. Quae omnia eo maiora
visebantur, quo per multos atque atroces tyrannos perdito atque prostrato statu
Romano in remedium tantorum malorum divinitus credebatur opportune datus, usque
eo, ut adveniens imperium eius pleraque mirifica denuntiaverint. In quis
praecipuum cornicem e fastigio Capitolii Atticis sermonibus effatam esse: kalwj
estai. Huius exusti corporis cineres relati Romam humatique Traiani foro
sub eius columna, et imago superposita, sicut triumphantes solent, in urbem
invecta, senatu praeeunte et exercitu. Eo tempore multo perniciosius quam sub
Nerva Tiberis inundavit magna clade aedium proximarum; et terrae motus gravis
per provincias multas atroxque pestilentia famesque et incendia facta sunt. Quibus
omnibus Traianus per exquisita remedia plurimum opitulatus est, statuens, ne
domorum altitudo sexaginta superaret pedes ob ruinas faciles et sumptus, si
quando talia contingerent, exitiosos. Unde merito pater patriae dictus est.
Vixit annos sexaginta quattuor.
|