13. Aelius Adrianus, stirpis Italae, Aelio Adriano,
Traiani principis consobrino, Adriae orto genitus, quod oppidum agri Piceni
etiam mari Adriatico nomen dedit, imperavit annis viginti duobus. Hic Graecis litteris
impensius eruditus a plerisque Graeculus appellatus est. Atheniensium studia
moresque hausit potitus non sermone tantum, sed et ceteris disciplinis, canendi
psallendi medendique scientia, musicus geometra pictor fictorque ex aere vel
marmore proxime Polycletus et Euphranoras. Proinde omnino ad ista et facetus,
ut elegantius umquam raro quicquam humanae res expertae videantur. Memor supra
quam cuiquam credibile est, locos negotia milites, absentes quoque, nominibus
recensere. Immensi laboris, quippe qui provincias omnes passibus circumierit
agmen comitantium praevertens, cum oppida universa restitueret, augeret
ordinibus. Namque ad specimen legionum militarium fabros perpendiculatores
architectos genusque cunctum exstruendorum moenium seu decorandorum in cohortes
centuriaverat. Varius multiplex multiformis; ad vitia atque virtutes quasi
arbiter genitus, impetum mentis quodam artificio regens, ingenium invidum
triste lascivum et ad ostentationem sui insolens callide tegebat; continentiam
facilitatem clementiam simulans contraque dissimulans ardorem gloriae, quo
flagrabat. Acer nimis ad lacessendum pariter et respondendum seriis ioco
maledictis; referre carmen carmini, dictum dictui, prorsus ut meditatum
crederes adversus omnia. Huius uxor Sabina, dum prope servilibus iniuriis
afficitur, ad mortem voluntariam compulsa. Quae palam iactabat se, quod immane
ingenium probavisset, elaborasse, ne ex eo ad humani generis perniciem
gravidaretur. Hic morbo subcutaneo, quem diu placide pertulerat, victus, dolore
ardens impatiensque plures e senatu exstinxit. A regibus multis pace occultius
muneribus impetrata, iactabat palam plus se otio adeptum quam armis ceteros. Officia
sane publica et palatina nec non militiae in eam formam statuit, quae paucis
per Constantinum immutatis hodie perseverat. Vixit annos sexaginta duos; dehinc
miserabili exitu consumptus est, cruciatu membrorum fere omnium confectus, in
tantum, ut crebro sese interficiendum ministrorum fidissimis precans offerret,
ac ne in semetipsum saeviret, custodia carissimorum servaretur.
14. Antoninus Fulvius seu Boionius dictus, postea etiam Pius
cognominatus, imperavit annos viginti tres. Iste ab Hadriano in filium
adoptatus, cuius gener fuerat, tantae bonitatis in principatu fuit, ut haud
dubie sine exemplo vixerit, quamvis eum Numae contulerit aetas sua, cum orbem
terrae nullo bello per annos viginti tres auctoritate sola rexerit, adeo
trementibus eum atque amantibus cunctis regibus nationibusque et populis, ut
parentem seu patronum magis quam dominum imperatoremve reputarent, omnesque in
morem caelestium propitium optantes de controversiis inter se iudicem
poscerent. Quin etiam Indi Bactri Hyrcani
legatos misere iustitia tanti imperatoris comperta, quam ornabat vultu serie
pulchro, procerus membra, decenter validus. Priusquam salutandus prodiret,
degustans panis aliquantulum, ne frigescente circum praecordia per ieiunium
sanguine viribus exesis interciperetur eoque actui publicorum minime
sufficeret, quae incredibili diligentia ad speciem optimi patrisfamilias
exsequebatur. Appetentia gloriae carens et ostentatione, adeo mansuetus, ut
instantibus patribus ad eos, qui contra eum coniuraverant, persequendos
compresserit quaestionem, praefatus necesse non esse sceleris in semetipsum
cupidos pertinacius indagari, ne, si plures reperirentur, quantis odio esset,
intellegeretur. Igitur apud Lorios, villa propria, milibus passuum duodecim ab
urbe febri paucorum dierum post tres atque viginti annos imperii consumptus
est. Ob cuius honorem templa sacerdotes atque infinita alia decreta sunt. Usque
eo autem mitis fuit, ut, cum ob inopiae frumentariae suspicionem lapidibus a
plebe Romana perstringeretur, maluerit ratione exposita placare quam ulcisci
seditionem.
15. Marcus Aurelius Antoninus imperavit annos decem et octo. Iste
virtutum omnium caelestisque ingenii exstitit aerumnisque publicis quasi
defensor obiectus est. Etenim nisi ad illa tempora natus esset, profecto quasi
uno lapsu ruissent omnia status Romani. Quippe ab armis quies nusquam erat,
perque omnem Orientem Illyricum Italiam Galliamque bella fervebant; terrae
motus non sine interitu civitatum, inundationes fluminum, lues crebrae,
locustarum species agris infestae, prorsus ut prope nihil, quo summis angoribus
atteri mortales solent, dici seu cogitari queat, quod non illo imperante
saevierit. Credo divinitus attributum, ut, dum mundi lex seu natura †aliudve
quid hominibus incognitum gignit, rectorum consiliis tamquam medicinae remediis
leniantur. Is propinquum suum Lucium
Annium Verum ad imperii partem novo benivolentiae genere ascivit. Qui Verus,
inter Altinum atque Concordiam iter faciens, ictu sanguinis, quem morbum Graeci
apoplhxin vocant, undecimo imperii anno exstinctus est. Carminum, maxime
tragicorum, studiosus, ingenii asperi atque lascivi. Post cuius obitum Marcus
Antoninus rempublicam solus tenuit. A
principio vitae tranquillissimus, adeo, ut ab infantia vultum nec ex gaudio nec
ex maerore mutaverit. Philosophiae studens litterarumque Graecarum <peritissimus>. Hic permisit viris
clarioribus, ut convivia eodem cultu, quo ipse, et ministris similibus
exhiberent. Hic cum aerario exhausto largitiones, quas militibus impenderet,
non haberet, neque indicere provincialibus aut senatui aliquid vellet,
instrumentum regii cultus facta in foro Traiani sectione distraxit, vasa aurea,
pocula crystallina et murrina, uxoriam ac suam sericam et auream vestem, multa
ornamenta gemmarum, ac per duos continuos menses venditio habita est multumque
auri redactum. Post victoriam tamen emptoribus pretia restituit, qui reddere
comparata voluerunt; molestus nulli fuit, qui maluit semel empta retinere. Huius
tempore Cassius tyrannidem arripiens exstinctus est. Ipse vitae anno quinquagesimo nono apud Bendobonam
morbo consumptus est. De eius morte nuntio Romam pervecto confusa luctu publico
urbe senatus in curiam veste tetra amictus lacrimans convenit. Et quod de
Romulo aegre creditum est, omnes pari consensu praesumpserunt Marcum caelo receptum
esse. Ob
cuius honorem templa columnae multaque alia decreta sunt.
|