Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Epitome De Caesaribus

IntraText CT - Text

  • Capp. XVI-XVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XVI-XVIII

16. Aurelius Commodus, Antonini filius, Antoninus et ipse dictus, imperavit annos tredecim. Hic qualis futurus esset, in ipso primordio ostendit. Nam cum in supremis moneretur a parente attritos iam barbaros ne permitteret vires recipere, responderat ab incolumi quamvis paulatim negotia perfici posse, a mortuo nihil. Saevior omnibus libidine atque avaritia, crudelitate, nulli fidus, magisque in eos atrox, quos amplissimis honoribus donisque ingentibus extulerat. In tantum depravatus, ut gladiatoriis armis saepissime in amphitheatro dimicaverit. Huic Marcia, generis libertini, forma tamen meretriciisque artibus pollens, cum animum eius penitus devinxisset, egresso e balneo veneni poculum obtulit. Ad extremum ab immisso validissimo palaestrita compressis faucibus exapiravit anno vitae tricesimo secundoque.

17. Helvius Pertinax imperavit dies octoginta quinque. Iste coactus imperium repugnansque suscipiens tale cognomentum sortitus est. Origine ortus sordida, praefecturam urbi agens imperator effectus scelere Iuliani multis vulneribus obtruncatur annos natus septem atque sexaginta. Huius caput tota urbe circumvectum est. Hoc exitu obiit vir ad humanae conversationis exemplum per laboris genera universa ad summos provectus, usque eo, ut fortunae vocaretur pila. Nam libertino genitus patre apud Ligures in agro squalido Lollii Gentiani, cuius in praefectura quoque clientem se esse libentissime fatebatur, fuit doctor litterarum, quae a grammaticis traduntur. Blandus magis quam beneficus, unde eum Graeco nomine crhstologon appellavere. Numquam iniuria accepta ad ulciscendum ductus. Amabat simplicitatem, communem se affatu, convivio, incessu praebebat. Huic mortuo Divi nomen decretum est; ob cuius laudem ingeminatis ad vocis usque defectum plausibus acclamatum est: "Pertinace imperante securi viximus, neminem timuimus, patri pio, patri senatus, patri omnium bonorum".

18. Didius Iulianus, ortu Mediolanensis, imperavit mensibus septem. Vir nobilis iure peritissimus factiosus praeceps regni avidus. Hoc tempore Niger Pescennius apud Antiochiam, in Pannoniae Sabaria Septimius Severus creantur Augusti. Ab hoc Severo Iulianus in abditas palatii balneas ductus extenta damnatorum modo cervice decollatur caputque eius in rostris ponitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License