Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Epitome De Caesaribus

IntraText CT - Text

  • Capp. XIX-XXI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIX-XXI

19. Septimius Severus imperavit annos decem et octo. Hic Pescennium interemit, hominem omnium turpitudinum. Sub eo etiam Albinus, qui in Gallia se Caesarem fecerat, apud Lugdunum occiditur. Hic Severus filios suos successores reliquit, Bassianum et Getam. Hic in Britannia vallum per triginta duo passuum milia a mari ad mare deduxit. Fuit bellicosissimus omnium, qui ante eum fuerunt. Acer ingenio, ad omnia, quae intendisset, in finem perseverans. Benivolentia, quo inclinasset, mirabili ac perpetua. Ad quaerendum diligens, ad largiendum liberalis. In amicos inimicosque pariter vehemens, quippe qui Lateranum Cilonem Anullinum Bassum ceterosque alios ditaret, aedibus quoque memoratu dignis, quarum praecipuas videmus Parthorum quae dicuntur ac Laterani. Hic nulli in dominatu suo permisit honores venumdari. Latinis litteris sufficienter instructus, Graecis sermonibus eruditus, Punica eloquentia promptior, quippe genitus apud Leptim provinciae Africae. Is dum membrorum omnium, maxime pedum, dolorem pati nequiret, veneni vice, quod ei negabatur, cibum gravis ac plurimae carnis avidius invasit, quem cum conficere non posset, cruditate pressus exspiravit. Vixit annos sexaginta quinque.

20. Aurelius Antoninus Bassianus Caracalla, Severi filius, Lugduni genitus, imperavit solus annos sex. Hic Bassianus ex avi materni nomine dictus est. At cum e Gallia vestem plurimam devexisset talaresque caracallas fecisset coegissetque plebem ad se salutandum indutam talibus introire, de nomine huiusce vestis Caracalla cognominatus est. Hic fratrem suum Getam peremit; ob quam causam furore poenas dedit Dirarum insectatione, quae non immerito ultrices vocantur; a quo post furore convaluit. Hic corpore Alexandri Macedonis conspecto Magnum atque Alexandrum se iussit appellari, assentantium fallaciis eo perductus, uti truci fronte et ad laevum humerum conversa cervice, quod in ore Alexandri notaverat, incedens fidem vultus simillimi persuaderet sibi. Fuit impatientis libidinis, quippe qui novercam suam duxit uxorem. Cum Carras iter faceret, apud Edessam secedens ad officia naturalia a milite, qui quasi ad custodiam sequebatur, interfectus est. Vixit annos fere triginta. Corpus eius Romam relatum est.

21. Macrinus cum Diadumeno filio ab exercitu imperatores creati imperaverunt menses quattuordecim et ab eodem exercitu obtruncantur pro eo, quod Macrinus militarem luxuriam stipendiaque profusiora comprimeret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License