31. Licinius Valerianus, cognomento Colobius,
imperavit annos quindecim, parentibus ortus splendissimis, stolidus tamen et
multum iners, neque ad usum aliquem publici officii consilio seu gestis
accommodatus. Hic filium suum Gallienum Augustum fecit Gallienique filium,
Cornelium Valerianum, Caesarem. His imperantibus Regillianus in Moesia, Cassius
Latienus Postumus in Gallia Gallieni filio interfecto imperatores effecti sunt.
Pari modo Aelianus apud Mogontiacum, in Aegypto Aemilianus, apud Macedonas
Valens, Mediolani Aureolus dominatum invasere. Valerianus vero in Mesopotamia bellum gerens, a Sapore Persarum rege
superatus, mox etiam captus, apud Parthos ignobili servitute consenuit. Nam
quamdiu visit, rex eiusdem provinciae incurvato eo pedem cervicibas eius
imponens equum conscendere solitas erat.
32. Gallienus quidem in loco Cornelii filii sui
Salonianum, alterum filium, subrogavit, amori diverso pellicum deditus
Saloninae coniugia et concubinae, quam per pactionem concessa parte superioris
Pannoniae a patre, Marcomannorum rege, matrimonii apecie susceperat Pipam
nomine. Novissime
adversus Aureolum profectus est. Quem cum apud pontem, qui ex eius nomine
Aureolus appellatar, obtentum detrusumque Mediolanum obsedit, eiusdem Aureoli
commento a suis interiit. Regnavit annos quindecim, septem cum patre, octo
solus. Vixit annos quinquaginta.
33. Claudius
imperavit anno uno mensibus novem. Hunc plerique putant Gordiano satum, dum
adulescens a muliere matura institueretur ad uxorem. Hic Claudius Gallieni
morientis sententia imperator designatur, ad quem Ticini positum per Gallonium
Basilium indumenta regia direxerat, exstinctoque a suis Aureolo, receptis
legionibus adversum gentem Alamannorum haud procul a lacu Benaco dimicans
tantam multitudinem fudit, ut aegre pars dimidia superfuerit. His diebus
Victorinus regnum cepit. Claudius vero cum ex fatalibus libris, quos inspici
praeceperat, cognovisset sententiae in senatu dicendae primi morte remedium
desiderari, Pomponio Basso, qui tunc erat, se offerente ipse vitam suam haud
passus responsa frustrari dono reipublicae dedit, praefatus neminem tanti
ordinis primas habere, quam imperatorem. Ea res sicut erat cunctis grata, non
divi vocabulum modo, sed ex auro statuam prope ipsum Iovis simulacrum atque in
curia imaginem auream proceres sacravere. Huic successit frater eius
Quintillus. Is paucis diebus imperium tenens interemptus est.
|