37. Carus, Narbonae natus, imperavit annos duos. Iste
confestim Carinum et Numerianum Caesares fecit. Hic apud Ctesiphonta ictu
fulminis interiit. Numerianus quoque, filius eius, cum oculorum dolore correptus
in lecticula veheretur, impulsore Apro, qui socer eius erat, per insidias
occisus est. Cum dolo occultaretur ipsius mors, quousque Aper invadere posset
imperium, foetore cadaveris scelus est proditum. Hinc Sabinus Iulianus invadens
imperium a Carino in Campis Veronensibus occiditur. Hic Carinus omnibus se sceleribus
inquinavit. Plurimos innoxios fictis criminibus occidit. Matrimonia nobilium
corrupit. Condiscipulis quoque, qui eum in auditorio verbi fatigatione
taxaverunt, perniciosus fuit. Ad extremum trucidatur eius praecipue tribuni
dextera, cuius dicebatur coniugem polluisse.
38. Diocletianus Dalmata, Anulini senatoris libertinus, matre
pariter atque oppido nomine Dioclea, quorum vocabulis, donec imperium sumeret,
Diocles appellatus, ubi orbis Romani potentiam cepit, Graium nomen in Romanum
morem convertit, imperavit annis viginti quinque. Is Maximianum Augustum
effecit; Constantium et Galerium Maximianum, cognomento Armentarium, Caesares
creavit, tradens Constantio Theodoram, Herculii Maximiani privignam, abiecta
uxore priori. Hoc tempore Charausio in
Galliis, Achilleus apud Aegyptum, Iulianus in Italia imperatores effecti
diverso exitu periere. E quibus Iulianus acto per costas pugione in ignem se
abiecit. Diocletianus vero apud Nicomediam sponte imperiales fasces relinquens
in propriis agris consenuit. Qui dum ab Herculio atque Galerio ad recipiendum
imperium rogaretur, tamquam pestem aliquam detestans in hunc modum respondit:
"Utinam Salonae possetis visere olera nostris manibus instituta, profecto
numquam istud temptandum iudicaretis". Vixit annos sexaginta octo, ex
quis communi habitu prope novem egit. Morte consumptus est, ut satis patuit,
per formidinem voluntaria. Quippe cum a Constantino atque Licinio vocatus ad
festa nuptiarum per senectam, quo minus interesse valeret, excusavisset,
rescriptis minacibus acceptis, quibus increpabatur Maxentio favisse ac Maximino
favere, suspectans necem dedecorosam venenum dicitur hausisse.
39. His diebus Constantius, Constantini pater, atque
Armentarius, Caesares, Augusti appellantur, creatis Caesaribus Severo per
Italiam, Maximino, Galerii sororis filio, per Orientem; eodemque tempore
Constantinus Caesar efficitur. Maxentius imperator in villa sex milibus ab urbe
discreta, itinere Lavicano, dehinc Licinius Augustus efficitur, parique modo
Alexander apud Carthaginem imperator fit; similique modo Valens imperator
creatur, quorum exitus iste fuit: Severus Caesar ab Herculio Maximiano Romae ad
Tres Tabernas exstinguitur, funusque eius Gallieni sepulcro infertur, quod ex
urbe abest per Appiam milibus novem. Galerius Maximianus consumptis genitalibus
defecit. Maximianus Herculius a Constantino apud Massiliam obsessus, deinde
captus, poenas dedit mortis genere postremo, fractis laqueo cervicibus. Alexander
a Constantini exercitu iugulatur. Maxentius, dum adversus Constantinum
congreditur, paulo superius a ponte Mulvio in pontem navigiis compositum ab
latere ingredi festinans lapsu equi in profundum demersus est; voratumque limo
pondere thoracis corpus vix repertum. Maximinus apud Tarsum morte simplici
periit. Valens a Licinio morte multatur. Fuerunt
autem morum huiusmodi: Aurelius Maximianus, cognomento Herculius, ferus natura,
ardens libidine, consiliis stolidus, ortu agresti Pannonioque. Nam etiam nunc haud
longe Sirmio eminet locus palatio ibidem constructo, ubi parentes eius
exercebant opera mercenaria. Aetate
interiit sexagenarius, annorum viginti imperator. Genuit ex Eutropia, Syra
muliere, Maxentium et Faustam, coniugem Constantini; cuius patri Constantio
tradiderat Theodoram privignam. Sed Maxentium suppositum ferunt arte muliebri
tenere mariti animum laborantis auspicio gratissimi partus coepti a puero. Is
Maxentius carus nulli umquam fuit ne patri aut socero quidem Galerio. Galerius
autem fuit (licet inculta agrestique iustitia) satis laudabilis, pulcher
corpore, eximius et felix bellator, ortus parentibus agrariis, pastor
armentorum, unde ei cognomen Armentarius fuit. Ortus Dacia Ripensi ibique
sepultus est; quem locum Romulianum ex vocabulo Romulae matris appellarat. Is
insolenter affirmare ausus est matrem more Olympiadis, Alexandri Magni
creatricis, compressam dracone semet concepisse. Galerius Maximinus, sorore
Armentarii progenitus veroque nomine ante imperium Daca dictuû, Caesar
quadriennio dehinc per Orientem Auguûtus triennio fuit, ortu quidem atque
instituto pastorali, verum sapientissimi cuiusque ac litteratorum cultor,
ingenio quieto, vini avidior. Quo ebrius quaedam corrupta mente aspera iubebat;
quod cum pigeret factum, differri, quae praecepisset, in tempus sobrium ac
matutinum statuit. Alexander fuit Phryx origine, ingenio timidus, inferior
adversus laborem vitio senectae aetatis.
|