43. Iovianus, genitus patre Varroniano, incola agri
Singidonensis provinciae Pannoniae, imperavit menses octo. Eius patri, cum
liberos crebros amitteret, praeceptum somnio est, eum, qui iam instante uxoris
partu edendus foret, diceret Iovianum. Hic fuit insignis corpore, laetus
ingenio, litterarum studiosus. Hic a Perside hieme aspera mediaque
Constantinopolim accelerans, cruditate stomachi, tectorio novi operis gravatus
repente interiit, annos gerens proxime quadraginta.
44. Valentinianus imperavit annos duodecim minus diebus
centum. Huius pater Gratianus, mediocri stirpe ortus apud Cibalas, Funarius
appellatus est, eo quod venalicium funem portanti quinque milites nequirent
extorquere. Eo merito ascitus in militiam
usque ad praefecturae praetorianae potentiam conscendit; ob cuius apud milites
commendationem Valentiniano imperium resistenti oggeritur. Hic Valentem
consanguineum suum sibi socium in imperio ascivit ac demum Gratianum filium
necdum plene puberem hortatu socrus et uxoris Augustum creavit. Hic
Valentinianus fuit vultu decens, sollers ingenio, animo gravis, sermone
cultissimus, quamquam esset ad loquendum parcus, severus, vehemens, infectus
vitiis maximeque avaritiae; cuius cupitor ipse fuit acer, et in his, quae
memoraturus sum, Hadriano proximus: pingere venustissime, meminisse, nova arma
meditari, fingere cera seu limo simulacra, prudenter uti locis, temporibus,
sermone; atque, ut breviter concludam, si ei foedis hominibus, quis sese quasi
fidissimis prudentissimisque dederat, carere aut probatis eruditisque
monitoribus uti licuisset, perfectus haud dubie princeps enituisset. Huius tempore Firmus apud
Mauritaniam regnum invadens exstinguitur. Valentinianus
apud Bergentionem legationi Quadorum respondens, anno aevi quinto et
quinquagesimo impetu sanguinis voce amissa, sensu integer, exspiravit. Quod
quidem intemperantia cibi ac saturitate, qua artus diffuderat, accidisse plures
retulere. Itaque eo mortuo Valentinianus adhuc quadriennis auctore Equitio ac
Merobaude e propinquo, ubi cum matre fuerat, allatus creatur imperator.
45. Valens una cum Valentiniano germano suo, de quo
diximus, regnavit annos tredecim, menses quinque. Hic Valens cum Gothis
lacrimabili bello commisso sagittis saucius in casa deportatur vilissima; ubi
supervenientibus Gothis ignique supposito incendio concrematus est. In quo
probanda haec fuere: fuit possessoribus consulter bonus; mutare iudices rarius;
in amicos fidus; irasci sine noxa ac periculo cuiusquam; sane valde timidus. Huius temporibus
Procopius tyrannidem invadens exstinguitur.
|