46. Gratianus, genitus Sirmii, imperavit cum patre
Valentiniano annos octo, dies octoginta quinque; cum patruo et fratre tres; cum
eodem fratre ac Theodosio quattuor, et his omnibus accedente Arcadio menses
sex. Hic apud Argentariam oppidam Galliae
triginta Alamannorum milia in bello exstinxit. Hic cum animadvertisset Thraciam
Daciamque tamquam genitales terras possidentibus Gothis Taifalisque atque omni
pernicie atrocioribus Hunnis et Alanis extremum periculum instare nomini
Romano, accito ab Hispania Theodosio cunctis faventibus degenti annum a
tricesimo tertium imperiam committit. Fuit autem Gratianus litteris haud
mediocriter institutus: carmen facere, ornate loqui, explicare controversias
rhetorum more; nihil aliud die noctuque agere quam spiculis meditari summaeque
voluptatis divinaeque artis credere ferire destinata. Parcus cibi somnique et
vini ac libidinis victor; cunctisque esset plenus bonis, si ad cognoscendam
reipublicae regendae scientiam animum intendisset, a qua prope alienus non modo
voluntate, sed etiam exercitio fuit. Nam dum exercitum negligeret et paucos ex
Alanis, quos ingenti auro ad se transtulerat, anteferret veteri ac Romano
militi, adeoque barbarorum comitatu et prope amicitia capi*, ut nonnumquam
eodem habitu iter faceret, odia contra se militum excitavit. Hoc tempore cum
Maximus apud Britanniam tyrannidem arripuisset et in Galliam transmisisset, ab
infensis Gratiano legionibus exceptus Gratianum fugavit nec mora exstinxit. Qui vixit annos XXIX.
47. Theodosius, genitus patre Honorio, matre Thermantia,
genere Hispanus, originem a Traiano principe trahens, a Gratiano Augusto apud
Sirmium imperator effectus regnavit annos decem et septem. Huic ferunt nomen
somnio parentes monitos sacravisse, ut Latine intellegimus a deo datum. De hoc
etiam oraculo in Asia divulgatum est eum Valenti successurum, cuius nomen e Q
et E et O atque D Graecis litteris initiaretur. Qua cognatione principii deceptus Theodorus, cum sibi imperium deberi
praesumeret, scelestae cupidinis supplicia persolverat. Fuit autem Theodosius
propagator reipublicae atque defensor eximius. Nam Hunnos et Gothos, qui eam
sub Valente defatigassent, diversis proeliis vicit. Cum Persis quoque petitus pacem
pepigit. Maximum autem tyrannum, qui Gratianum interfecerat et sibi Gallias
vindicabat, apud Aquileiam exstinxit Victoremque eius filium, intra infantiae
annos a Maximo patre Augustum factum, necavit. Eugenium quoque tyrannum atque
Arbogasten superavit deletis eorum decem milibus pugnatorum. Hic etenim
Eugenius, confisus viribus Arbogastis, postquam apud Viennam Valentinianum
exstinxerat, regnum invasit; sed mox simul cum vita imperium perdidit. Fuit
autem Theodosius moribus et corpore Traiano similis, quantum scripta veterum et
picturae docent: sic eminens status, membra eadem, par caesaries, os absque eo,
quod illi aliquantum vellendo steriles genae neque tam ingentes oculi erant,
nescio an et tanta gratia tantusque flos in facie seu tanta dignitas in
incessu. Mens vero prorsus similis, adeo ut nihil dici queat, quod non ex
libris in istum videatur transferri. Clemens animus, misericors, communis, solo
habitu differre se ceteris putans; in omnes homines honorificus, verum effusius
in bonos; simplicia ingenia aeque diligere, erudita mirari, sed innoxia;
largiri magno animo magna; amare cives vel privato contubernio cognitos eosque
honoribus pecunia beneficiis ceteris munerare, praesertim quorum erga se vel
patrem aspero casu officia probaverat. Illa tamen, quibus Traianus aspersus
est, vinolentiam scilicet et cupidinem triumphandi usque eo detestatus, ut
bella non moverit, sed invenerit, prohibueritque lege ministeria lasciva
psaltriasque comissationibus adhiberi, tantum pudori tribuens et continentiae,
ut consobrinarum nuptias vetuerit tamquam sororum. Litteris, si nimium
perfectos contemplemur, mediocriter doctus; sagax plane multumque diligens ad
noscenda maiorum gesta. E quibus non desinebat exsecrari, quorum facta superba
crudelia libertatique infesta legerat, ut Cinnam Marium Syllamque atque
universos dominantium, praecipue tamen perfidos et ingratos. Irasci sane rebus indignis, sed flecti cito; unde
modica dilatione emolliebantur aliquando severa praecepta. Habuitque e natura,
quod Augustus a philosophiae doctore. Qui cum vidisset eum facile commoveri, ne
asperum aliquid statueret, monuit, ubi irasci coepisset, quattuor atque viginti
Graecas litteras memoria recenseret, ut illa concitatio, quae momenti est,
mente alio traducta parvi temporis interiectu languesceret. Melior haud dubie, quod
est rarae virtutis, post auctam annis potentiam regalem multoque maxime post
civilem victoriam. Nam et annonae curam sollicitius attendere et auri argentique
grande pondus sublati atque expensi a tyranno multis e suo restituere, cum
benigni principum et quidem vix fundos solerent nudos ac deformata praedia
concedere. Iam illa minutiora et, ut dicitur, intra aulam, quae quidem, quia
occulta sunt, magis naturae hominum curiosae oculos auresque ad se trahunt:
patruum colere tamquam genitorem, fratris mortui sororisque liberos habere pro
suis, cognatos affinesque parentis animo complecti, elegans laetumque convivium
dare, non tamen sumptuosum, miscere colloquia pro personis, studia
dignitatibus, sermone cum gravitate iocundo; blandus pater, concors maritus. Exercebatur
neque ad illecebram neque ad lassitudinem; ambulationibus magis, cum esset
otium, reficiebat animum ac vescendi continentia valetudinem regebat; sicque in
pace rebus humanis annum agens quinquagesimum apud Mediolanum excessit utramque
rempublicam utrisque filiis, id est Arcadio et Honorio, quietam relinquens. Corpus eius eodem anno Constantinopolim translatum
atque sepultum est.
|