Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Auctor incertus Epitome De Caesaribus IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XLIII-XLV43. Iovianus, genitus patre Varroniano, incola agri Singidonensis provinciae Pannoniae, imperavit menses octo. Eius patri, cum liberos crebros amitteret, praeceptum somnio est, eum, qui iam instante uxoris partu edendus foret, diceret Iovianum. Hic fuit insignis corpore, laetus ingenio, litterarum studiosus. Hic a Perside hieme aspera mediaque Constantinopolim accelerans, cruditate stomachi, tectorio novi operis gravatus repente interiit, annos gerens proxime quadraginta. 44. Valentinianus imperavit annos duodecim minus diebus centum. Huius pater Gratianus, mediocri stirpe ortus apud Cibalas, Funarius appellatus est, eo quod venalicium funem portanti quinque milites nequirent extorquere. Eo merito ascitus in militiam usque ad praefecturae praetorianae potentiam conscendit; ob cuius apud milites commendationem Valentiniano imperium resistenti oggeritur. Hic Valentem consanguineum suum sibi socium in imperio ascivit ac demum Gratianum filium necdum plene puberem hortatu socrus et uxoris Augustum creavit. Hic Valentinianus fuit vultu decens, sollers ingenio, animo gravis, sermone cultissimus, quamquam esset ad loquendum parcus, severus, vehemens, infectus vitiis maximeque avaritiae; cuius cupitor ipse fuit acer, et in his, quae memoraturus sum, Hadriano proximus: pingere venustissime, meminisse, nova arma meditari, fingere cera seu limo simulacra, prudenter uti locis, temporibus, sermone; atque, ut breviter concludam, si ei foedis hominibus, quis sese quasi fidissimis prudentissimisque dederat, carere aut probatis eruditisque monitoribus uti licuisset, perfectus haud dubie princeps enituisset. Huius tempore Firmus apud Mauritaniam regnum invadens exstinguitur. Valentinianus apud Bergentionem legationi Quadorum respondens, anno aevi quinto et quinquagesimo impetu sanguinis voce amissa, sensu integer, exspiravit. Quod quidem intemperantia cibi ac saturitate, qua artus diffuderat, accidisse plures retulere. Itaque eo mortuo Valentinianus adhuc quadriennis auctore Equitio ac Merobaude e propinquo, ubi cum matre fuerat, allatus creatur imperator. 45. Valens una cum Valentiniano germano suo, de quo diximus, regnavit annos tredecim, menses quinque. Hic Valens cum Gothis lacrimabili bello commisso sagittis saucius in casa deportatur vilissima; ubi supervenientibus Gothis ignique supposito incendio concrematus est. In quo probanda haec fuere: fuit possessoribus consulter bonus; mutare iudices rarius; in amicos fidus; irasci sine noxa ac periculo cuiusquam; sane valde timidus. Huius temporibus Procopius tyrannidem invadens exstinguitur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |