Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Epitome De Caesaribus

IntraText CT - Text

  • Capp. XLVI-XLVII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XLVI-XLVII

46. Gratianus, genitus Sirmii, imperavit cum patre Valentiniano annos octo, dies octoginta quinque; cum patruo et fratre tres; cum eodem fratre ac Theodosio quattuor, et his omnibus accedente Arcadio menses sex. Hic apud Argentariam oppidam Galliae triginta Alamannorum milia in bello exstinxit. Hic cum animadvertisset Thraciam Daciamque tamquam genitales terras possidentibus Gothis Taifalisque atque omni pernicie atrocioribus Hunnis et Alanis extremum periculum instare nomini Romano, accito ab Hispania Theodosio cunctis faventibus degenti annum a tricesimo tertium imperiam committit. Fuit autem Gratianus litteris haud mediocriter institutus: carmen facere, ornate loqui, explicare controversias rhetorum more; nihil aliud die noctuque agere quam spiculis meditari summaeque voluptatis divinaeque artis credere ferire destinata. Parcus cibi somnique et vini ac libidinis victor; cunctisque esset plenus bonis, si ad cognoscendam reipublicae regendae scientiam animum intendisset, a qua prope alienus non modo voluntate, sed etiam exercitio fuit. Nam dum exercitum negligeret et paucos ex Alanis, quos ingenti auro ad se transtulerat, anteferret veteri ac Romano militi, adeoque barbarorum comitatu et prope amicitia capi*, ut nonnumquam eodem habitu iter faceret, odia contra se militum excitavit. Hoc tempore cum Maximus apud Britanniam tyrannidem arripuisset et in Galliam transmisisset, ab infensis Gratiano legionibus exceptus Gratianum fugavit nec mora exstinxit. Qui vixit annos XXIX.

47. Theodosius, genitus patre Honorio, matre Thermantia, genere Hispanus, originem a Traiano principe trahens, a Gratiano Augusto apud Sirmium imperator effectus regnavit annos decem et septem. Huic ferunt nomen somnio parentes monitos sacravisse, ut Latine intellegimus a deo datum. De hoc etiam oraculo in Asia divulgatum est eum Valenti successurum, cuius nomen e Q et E et O atque D Graecis litteris initiaretur. Qua cognatione principii deceptus Theodorus, cum sibi imperium deberi praesumeret, scelestae cupidinis supplicia persolverat. Fuit autem Theodosius propagator reipublicae atque defensor eximius. Nam Hunnos et Gothos, qui eam sub Valente defatigassent, diversis proeliis vicit. Cum Persis quoque petitus pacem pepigit. Maximum autem tyrannum, qui Gratianum interfecerat et sibi Gallias vindicabat, apud Aquileiam exstinxit Victoremque eius filium, intra infantiae annos a Maximo patre Augustum factum, necavit. Eugenium quoque tyrannum atque Arbogasten superavit deletis eorum decem milibus pugnatorum. Hic etenim Eugenius, confisus viribus Arbogastis, postquam apud Viennam Valentinianum exstinxerat, regnum invasit; sed mox simul cum vita imperium perdidit. Fuit autem Theodosius moribus et corpore Traiano similis, quantum scripta veterum et picturae docent: sic eminens status, membra eadem, par caesaries, os absque eo, quod illi aliquantum vellendo steriles genae neque tam ingentes oculi erant, nescio an et tanta gratia tantusque flos in facie seu tanta dignitas in incessu. Mens vero prorsus similis, adeo ut nihil dici queat, quod non ex libris in istum videatur transferri. Clemens animus, misericors, communis, solo habitu differre se ceteris putans; in omnes homines honorificus, verum effusius in bonos; simplicia ingenia aeque diligere, erudita mirari, sed innoxia; largiri magno animo magna; amare cives vel privato contubernio cognitos eosque honoribus pecunia beneficiis ceteris munerare, praesertim quorum erga se vel patrem aspero casu officia probaverat. Illa tamen, quibus Traianus aspersus est, vinolentiam scilicet et cupidinem triumphandi usque eo detestatus, ut bella non moverit, sed invenerit, prohibueritque lege ministeria lasciva psaltriasque comissationibus adhiberi, tantum pudori tribuens et continentiae, ut consobrinarum nuptias vetuerit tamquam sororum. Litteris, si nimium perfectos contemplemur, mediocriter doctus; sagax plane multumque diligens ad noscenda maiorum gesta. E quibus non desinebat exsecrari, quorum facta superba crudelia libertatique infesta legerat, ut Cinnam Marium Syllamque atque universos dominantium, praecipue tamen perfidos et ingratos. Irasci sane rebus indignis, sed flecti cito; unde modica dilatione emolliebantur aliquando severa praecepta. Habuitque e natura, quod Augustus a philosophiae doctore. Qui cum vidisset eum facile commoveri, ne asperum aliquid statueret, monuit, ubi irasci coepisset, quattuor atque viginti Graecas litteras memoria recenseret, ut illa concitatio, quae momenti est, mente alio traducta parvi temporis interiectu languesceret. Melior haud dubie, quod est rarae virtutis, post auctam annis potentiam regalem multoque maxime post civilem victoriam. Nam et annonae curam sollicitius attendere et auri argentique grande pondus sublati atque expensi a tyranno multis e suo restituere, cum benigni principum et quidem vix fundos solerent nudos ac deformata praedia concedere. Iam illa minutiora et, ut dicitur, intra aulam, quae quidem, quia occulta sunt, magis naturae hominum curiosae oculos auresque ad se trahunt: patruum colere tamquam genitorem, fratris mortui sororisque liberos habere pro suis, cognatos affinesque parentis animo complecti, elegans laetumque convivium dare, non tamen sumptuosum, miscere colloquia pro personis, studia dignitatibus, sermone cum gravitate iocundo; blandus pater, concors maritus. Exercebatur neque ad illecebram neque ad lassitudinem; ambulationibus magis, cum esset otium, reficiebat animum ac vescendi continentia valetudinem regebat; sicque in pace rebus humanis annum agens quinquagesimum apud Mediolanum excessit utramque rempublicam utrisque filiis, id est Arcadio et Honorio, quietam relinquens. Corpus eius eodem anno Constantinopolim translatum atque sepultum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License