Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anonymus Neveleti
Fabulae

IntraText CT - Text

  • XXXVII. De musca et formica
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXVII. De musca et formica

Musca movens lites formicam voce fatigat,
Se titulis ornat turpiter ipsa suis:
Torpes mersa cavis, levitas michi queritur alis.
Dat tibi fossa domum, nobilis aula michi.
Delicie sunt grana tue, me regia nutrit
Mensa. bibis fecem, sed bibo lene merum.
Quod bibis, a limo sugis. michi suggerit aurum,
Quod bibo. saxa premis, regia serta premo.
Sede, cibis, potu, thalamo cum regibus utor,
Regine teneris oscula figo genis.
Non minus urentes mittit formica sagittas,
Et sua non modicum spicula fellis habent:
Ludo mersa cavis, nescit tua penna quietem.
Sunt michi pauca satis, sunt tibi multa parum.
Me letam videt esse cavus, te regia tristem.
Plus michi grana placent, quam tibi regis opes.
Venatur michi farra labor, tibi fercula furtum.
Hec michi pax mellit, toxicat illa timor.
Mundo farre fruor, tu fedas omnia tactu.
Cum nulli noceam, cuilibet una noces.
Est mea parcendi speculum, tua vita nocendi.
Sunt mea que carpo, non nisi rapta voras.
Ut comedas, vivis. comedo, ne vivere cessem.
Me nichil infestat, te fugat omnis homo.
Unde petis vitam, rapitur tibi vita. palato
Dulcia vina bibens, fel necis acre bibis.
Si negat ala tibi ventoso victa flabello,
Aut nece vinceris, aut semiviva iaces.
Si potes estivi dono durare favoris,
Cetera si parcant, non tibi parcit hiemps.
Dulcia pro dulci, pro turpi turpia reddi
Verba solent. odium lingua fidemque parit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License