Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anonymus Neveleti
Fabulae

IntraText CT - Text

  • XXXIX. De rustico et mustela
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXIX. De rustico et mustela

Preda viri predo murum mustela precatur:
Da veniam, debes parcere, parce michi.
Quod caret hoste domus, quod abest a sorde, fatetur
Esse meum, pro me te rogat, ergo fave.
Servicio me redde tuo, michi redde laboris
Premia. pro dono sit mea vita michi.
Ille refert: Operum debetur gracia menti,
Non operi. gratum mens bona reddit opus.
Nemo, licet prosit, nisi vult prodesse, meretur.
Nam prodesse potest hostis obesse volens.
Cum michi prodesses, michi non prodesse volebas.
Hostibus ipsa meis et meus hostis eras.
Non michi monstra necans, sed eras tibi provida soli.
Sic panem poteras rodere sola meum.
Pane meo pinguis michi da pinguedinis usum,
Dampnis penso necem, digna perire peri.
Nil honorat factum, nisi facti sola voluntas.
Non operis fructum, sed noto mentis opus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License