Gaudet
equs faleris, freno, sellaque superbit,
Ista quidem vestit aureus arma decor.
Obstat asellus equo. vicus premit artus asellum,
Vexat honus, tardat natus eundo labor.
Quod sibi claudit iter, sonipes inclamat asello:
Occurris domino, vilis aselle, tuo.
Vix tibi do veniam de tanti crimine fastus,
Cui via danda fuit libera, dignus eram.
Supplicat ille minis, nutatque timore silendo
Tucior et surda preterit aure minas.
Summus equi declinat honor. dum vincere certat,
Vincitur et cursum viscera rupta negant.
Privatur faleris, freno privatur honesto.
Hunc premit assiduo reda cruenta iugo,
Huic tergum macies acuit, labor ulcerat armos.
Hunc videt, inque iocis audet asellus inhers:
Dic, sodes, ubi sella nitens, ubi nobile frenum?
Cur est hec macies, cur fugit ille nitor?
Cur manet hic gemitus, cur illa superbia fugit?
Vindicat elatos iusta ruina gradus.
Stare diu nec vis nec honor nec forma nec etas
Sufficit, in mundo plus tamen ista placent.
Vive diu, sed vive miser, sociosque minores
Disce pati. risum det tua vita michi.
Pennatis ne crede bonis, te nulla potestas
In miseros armet. nam miser esse potes.
|