Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anonymus Neveleti
Fabulae

IntraText CT - Text

  • XVIII. De leone et mure
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVIII. De leone et mure

Frigida sopito blanditur silva leoni.
Cursitat hic murum ludere prompta cohors.
Pressus mure leo murem rapit. ille precatur,
Ille precem librat, supplicat ira preci.
Hec tamen ante movet animo: Quid mure perempto
Laudis emes? summos vincere parva pudet.
Si nece dignetur murem leo, nonne leoni
Dedecus et muri ceperit esse decus?
Si vincat minimum summus, sic vincere vinci est.
Vincere posse decet, vincere crimen habet.
Sit tamen esse decus, sit laus sic vincere, laus hec
Et decus hoc minimo fiet ab hoste minus.
De precio victi pendet victoria. victor
Tantus erit, victi gloria quanta fuit.
Mus abit et grates reddit, si reddere possit
Spondet opem. solus fit mora parva dies.
Nam leo rete subit nec prodest viribus uti,
Sed prodest querulo murmure dampna loqui.
Mus redit, hunc reperit, cernit loca, vincula rodit,
Hac ope pensat opem. sic leo tutus abit.
Rem potuit tantam minimi prudencia dentis,
Cui leo dans veniam se dedit ipse sibi.
Tu qui summa potes, ne despice parva potentem.
Nam prodesse potest, si quis obesse nequit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License