Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anonymus Neveleti
Fabulae

IntraText CT - Text

  • XLII. De leone et equo
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XLII. De leone et equo

Tondet equs pratum, petit hunc leo. causa leonem
Hec movet, ut fiat esca leonis equs.
Inquit equo: Mi frater, ave, fruor arte medendi,
Et comes et medicus sum tibi. paret equs.
Sentit enim fraudem et fraudi fraude resistit,
Mente prius texens recia fraudis ait:
Quesitus placidusque venis, te temporis offert
Gracia, te rogitat pes michi sente gravis.
Hic favet, instat equo. subiecto vertice calcem
Inprimit et sopit membra leonis equs.
Vix fugit ille sopor, vix audet vita reverti,
Vix leo colla movens respicit. hostis abest.
Se leo sic dampnat: Pacior pro crimine penam,
Nam gessi speciem pacis et hostis eram.
Quod non es, non esse velis. quod es, esse fatere.
Est male quod non est, qui negat esse quod est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License