Qui sum ligneus, ut vides,
Priapus
et falx lignea, ligneusque penis,
Prendam te tamen et tenebo prensum
Totamque hanc sine fraude, quantacumque est,
Tormento citharaque tensiorem
Ad costam tibi septimam recondam.
Cum loquor una mihi peccatur
littera; nam T
P dico semper blaesaque lingua mea est
Matronae
procul hinc abite castae:
Turpe est vos legere impudica verba.
Non assis faciunt euntque recta:
Nimirum sapiunt videntque magnam
Matronae quoque mentulam libenter.
Cur
obscena mihi pars sit sine veste, requiris:
Quaere, tegat nullus cur sua tela deus.
Fulmen habet mundi dominus, tenet illud aperte;
Nec datur aequoreo fuscina tecta deo.
Nec Mavors illum, per quem valet, occulit ensem;
Nec latet in tepido Palladis hasta sinu.
Num pudet auratas Phoebum portare sagittas?
Clamne solet pharetram ferre Diana suam?
Num tegit Alcides nodosae robora clavae?
Sub tunica virgam num deus ales habet?
Quis Bacchum gracili vestem praetendere thyrso,
Quis te celata cum face vidit, Amor?
Nec mihi sit crimen quod mentula semper aperta est:
Hoc mihi si telum desit, inermis ero.
Insulsissima quid puella
rides?
Non me Praxiteles Scopasve fecit,
Non sum Phidiaca manu politus;
Sed lignum rude villicus dolavit,
Et dixit mihi 'tu Priapus esto'.
Spectas
me tamen et subinde rides:
Nimirum tibi salsa res videtur
Adstans inguinibus columna nostris.
|