Ne
prendare, cave. Prenso nec fuste nocebo,
Saeva nec incurva vulnera falce dabo:
Traiectus conto sic extendere pedali,
Ut culum rugam non habuisse putes.
Quaedam senior Hectoris
parente,
Cumaeae soror, ut puto, Sibyllae,
Aequalis tibi, quam domum revertens
Theseus repperit in rogo iacentem,
Infirmo solet huc gradu venire
Rugosasque manus ad astra tollens,
Ne desit sibi mentula rogare.
Hesterna
quoque luce dum precatur,
Dentem de tribus excreavit unum.
'Tolle' inquam 'procul ac iube latere
Scissa sub tunica stolaque russa,
Ut semper solet, et timere lucem,
Qui tanto patet indecens hiatu,
Barbato macer eminente naso,
Ut credas Epicuron oscitari.
Percidere puer, moneo, futuere
puella;
Barbatum furem tertia poena manet.
Huc
huc, quisquis es, in dei salacis
Deverti grave ne puta sacellum.
Etsi nocte fuit puella tecum,
Hac re quod metuas adire, non est.
Istud caelitibus datur severis:
Nos vappae sumus et pusilla culti
Ruris numina, nos pudore pulso
Stamus sub Iove coleis apertis.
Ergo quilibet huc licebit intret
Nigri fornicis oblitus favilla.
Commisso
mihi non satis modestas
Quicumque attulerit manus agello
Is me sentiet esse non spadonem.
Dicat forsitan haec sibi ipse: 'nemo
Hic inter frutices loco remoto
Percisum sciet esse me'; sed errat:
Magnis testibus ista res agetur.
|