O non candidior puella Mauro,
Sed morbosior omnibus cinaedis,
Pygmaeo brevior gruem timenti,
Ursis asperior pilosiorque,
Medis laxior Indicisque bracis:
Manes hinc, licet ut liberit, ires:
Nam quamvis videar satis paratus,
Erucarum opus est decem maniplis,
Fossas inguinis ut teram dolemque
Cunni vermiculos scaturrientes.
Quicumque vestrum, qui venitis
ad cenam,
Libare nullos sustinet mihi versus,
Illius uxor aut amica rivalem
Lasciviendo languidum, precor, reddat,
Et ipse longa nocte dormiat solus
Libidinosis incitatus erucis.
Quod partem madidam mei
videtis,
Per quam significor Priapus esse:
Non ros est, mihi crede, nec pruina,
Sed quod sponte mea solet remitti,
Cum mens est pathicae memor puellae.
Tu quicumque vides circa
tectoria nostra
Non nimium casti carmina plena ioci,
Versibus obscenis offendi desine: non est
Mentula subducti nostra supercilii.
Quaedam, si placet hoc tibi,
Priape,
Ficosissima me puella ludit
Et nec dat mihi nec negat daturam:
Causas invenit usque differendi.
Quae si contigerit fruenda nobis,
Totam cum paribus, Priape, nostrae
Cingemus tibi mentulam coronis.
|