Tu quae ne videas notam
virilem
Hinc averteris, ut decet pudicam:
Nimirum nisi quod times videre
Intra viscera habere concupiscis.
Penelopes primam Didonis prima
sequatur
Et primam Cadmi syllaba prima Remi.
Quodque
fit ex illis, tu mi deprensus in horto
fur dabis: hac poena culpa luenda tibi.
Rusticus indocte si quid
dixisse videbor,
Da veniam: libros non lego, poma lego.
Sed rudis hic dominum totiens audire legentem
Cogor Homeriacas edidicique notas.
Hic vocat quod nos psolen psoloenta keraunon;
Et quod nos culum, coleon ille vocat.
Merdaleon certe si res non munda vocatur
Et pediconum mentula merdalea est.
Qui, nisi Taenario placuisset Troica cunno
Mentula quod caneret non habuisset opus.
Mentula Tantalidae bene si non mota fuisset,
Nil senior Chryses quod quereretur erat.
Haec eadem socium tenera spoliavit amica,
Quaeque erat Aeacidae maluit esse suam.
Ille
Pelethroniam cecinit miserabile carmen
Ad citharam, cithara tensior ipse sua.
Nobilis
hinc nata nempe incipit Ilias ira:
Principium sacri carminis illa fuit.
Altera materia est error fallentis Ulixei;
Si verum quaeras, hunc quoque movit amor.
Hic legitur radix, de qua flos aureus exit,
Quam cum molu vocat, mentula molu fuit.
Hic legimus Circen Atlantiademque Calypson
Grandia Dulichii vasa petisse viri.
Huius et Alcinoi mirata est filia membrum
Frondenti ramo vix potuisse tegi.
Ad vetulam tamen ille suam properabat, et omnis
Mens erat in cunno, Penelopea, tuo:
Quae sic casta manes, ut iam convivia visas
Utque fututorum sit tua plena domus.
E quibus ut scires quicumque valentior esset
Haec es ad arrectos verba locuta procos:
'Nemo meo melius nervum tendebat Ulixe,
Sive illi laterum, sive erat artis opus.
Qui quoniam periit, vos nunc intendite, quemquem
Esse virum sciero, vir sit ut ille meus'.
Hac ego, Penelope, potui tibi lege placere,
Illo sed nondum tempore natus eram.
Cum
fici tibi suavitas subibit
Et iam porrigere huc manum libebit,
Ad me respice, fur, et aestimato
Quot pondo est tibi mentulam cacandum.
Illusit
mihi pauper inquilinus,
Cum libum dederat molamque fusam;
Quorum partibus additis in ignem
Sacro protinus hinc abit peracto.
Vicini canis huc subinde venit
Nidorem, puto, persecuta fumi,
Quae libamine mentulae comeso
Tota nocte mihi litat rigenti.
At vos amplius hoc loco cavete
Quicquam ponere, ne famelicarum
Ad me turba velit canum venire,
Ne dum me colitis meumque numen,
Custodes habeatis irrumatos.
|