Carmina XXXVI-XL
XXXVI.
Notas habemus quisque corporis
formas:
Phoebus comosus, Hercules lacertosus;
Trahit figuram virginis tener Bacchus
Minerva ravo lumine est, Venus paeto;
Frontem bicornes Arcadas vides Faunos;
Habet decentes nuntius deum plantas;
Tutela Lemni impares movet gressus;
Intonsa semper Aesculapio barba est;
Nemo est feroci pectorosior Marte:
Quod si quis inter hos locus mihi restat,
Deus Priapo mentulatior non est.
XXXVII.
Cur
pictum memori sit in tabella
Membrum quaeritis unde procreamur?
Cum penis mihi forte
laesus esset
Chirurgique manum miser timerem,
Dis me legitimis nimisque magnis,
Ut Phoebo puta filioque Phoebi,
Curandam dare mentulam verebar,
Huic dixi: "fer opem, Priape, parti,
Cuius tu, pater, ipse pars videris.
Quae
salva sine sectione facta,
Ponetur tibi picta quam levaris,
Compar consimilisque concolorque."
Promisit fore mentulamque movit
Pro nutu deus et rogata fecit.
XXXVIII.
Simpliciter
tibi me, quodcumque est, dicere oportet,
Natura est quoniam semper aperta mihi:
Pedicare volo, tu vis decerpere poma;
Quod peto, si dederis, quod petis accipies.
XXXIX.
Forma
Mercurius potest placere,
Forma conspiciendus est Apollo,
Formosus quoque pingitur Lyaeus,
Formosissimus omnium est Cupido.
Me pulchra fateor carere forma,
Verum mentula luculenta nostra est:
Hanc mavult sibi quam deos priores,
Si qua est non fatui puella cunni.
XL.
Nota
Suburanas inter Telethusa puellas,
Quae, puto de quaestu libera facta suo est,
Cingit inaurata penem tibi, sancte, corona:
Hunc pathicae summi numinis instar habent.
|