Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Annaeus Florus Epitome de Tito Livio IntraText CT - Text |
Victa ad occasum Hispania populus Romanus ad orientem pacem agebat, nec pacem modo, sed inusitata et incognita quadam felicitate relictae regiis hereditatibus opes et tota insimul regna veniebant. Attalus, rex Pergamenorum, regis Eumenis filius, socii quondam commilitonique nostri testamentum reliquit: «populus Romanus bonorum meorum heres esto. In bonis regiis hanc fuerunt». Adita igitur hereditate provinciam populus Romanus non quidem bello nec armis, sed, quod aequius, testamenti vire retinebat. Sed hanc difficile dictu est utrum facilius amiserit populus Romanus an recuperaverit. Aristonicus, regii sanguinis ferox iuvenis, urbis regibus parere consuetas ferox iuvenis, urbis regibus parere consuetas partim facile sollicitat, paucas resistentis, Myndon, Samon, Colophona vi recepit, Crassi quoque praetoris cecidit exercitum ipsumque cepit. Sed ille memor et familiae et Romani nominis custodem sui barbarum virgula excaecat et in exitium sui, quod volebat, ita concitat. Mox a Perperna domitus et captus et per deditionem in vinculis habitus. Aquilius Asiatici belli reliquias confecit, mixtis - nefas! - veneno fontibus ad deditionem quarundam urbium. Quae res ut maturam, ita infamem fecit victoriam, quippe cum contra fas deum moresque maiorum medicaminibus inpuris in id tempus sacrosancta Romana arma violasset.